Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
MATTHEW
Prev Up Next
Chapter 2
Matt VulgHetz 2:1  Cum ergo natus esset Iesus in Bethlehem Iuda in diebus Herodis regis, ecce Magi ab oriente venerunt Ierosolymam,
Matt VulgHetz 2:2  dicentes: Ubi est qui natus est rex Iudæorum? vidimus enim stellam eius in oriente, et venimus adorare eum.
Matt VulgHetz 2:3  Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Ierosolyma cum illo.
Matt VulgHetz 2:4  Et congregans omnes principes sacerdotum, et Scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur.
Matt VulgHetz 2:5  At illi dixerunt: In Bethlehem Iudæ: Sic enim scriptum est per Prophetam:
Matt VulgHetz 2:6  Et tu Bethlehem terra Iuda, nequaquam minima es in principibus Iuda: ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel.
Matt VulgHetz 2:7  Tunc Herodes clam vocatis Magis diligenter didicit ab eis tempus stellæ, quæ apparuit eis:
Matt VulgHetz 2:8  et mittens illos in Bethlehem, dixit: Ite, et interrogate diligenter de puero: et cum inveneritis, renunciate mihi, ut et ego veniens adorem eum.
Matt VulgHetz 2:9  Qui cum audissent regem, abierunt. et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usquedum veniens staret supra, ubi erat puer.
Matt VulgHetz 2:10  Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde.
Matt VulgHetz 2:11  Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre eius, et procidentes adoraverunt eum: et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham.
Matt VulgHetz 2:12  Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam.
Matt VulgHetz 2:13  Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph, dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem eius, et fuge in Ægyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quærat puerum ad perdendum eum.
Matt VulgHetz 2:14  Qui consurgens accepit puerum, et matrem eius nocte, et secessit in Ægyptum:
Matt VulgHetz 2:15  et erat ibi usque ad obitum Herodis: ut adimpleretur quod dictum est a Domino per Prophetam dicentem: Ex Ægypto vocavi filium meum.
Matt VulgHetz 2:16  Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a Magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a Magis.
Matt VulgHetz 2:17  Tunc adimpletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem:
Matt VulgHetz 2:18  Vox in Rama audita est ploratus, et ululatus multus: Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt.
Matt VulgHetz 2:19  Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph in Ægypto,
Matt VulgHetz 2:20  dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem eius, et vade in terram Israel: defuncti sunt enim, qui quærebant animam pueri.
Matt VulgHetz 2:21  Qui consurgens, accepit puerum, et matrem eius, et venit in terram Israel.
Matt VulgHetz 2:22  Audiens autem quod Archelaus regnaret in Iudæa pro Herode patre suo, timuit illo ire: et admonitus in somnis, secessit in partes Galilææ.
Matt VulgHetz 2:23  Et veniens habitavit in civitate quæ vocatur Nazareth: ut adimpleretur quod dictum est per Prophetas: Quoniam Nazaræus vocabitur.