MATTHEW
Chapter 6
Matt | VulgHetz | 6:1 | Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud patrem vestrum, qui in cælis est. | |
Matt | VulgHetz | 6:2 | Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. | |
Matt | VulgHetz | 6:4 | ut sit eleemosyna tua in abscondito, et pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. | |
Matt | VulgHetz | 6:5 | Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ, qui amant in synagogis, et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus: amen dico vobis, receperunt mercedem suam. | |
Matt | VulgHetz | 6:6 | Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora patrem tuum in abscondito: et pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi. | |
Matt | VulgHetz | 6:7 | Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici. putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur. | |
Matt | VulgHetz | 6:8 | Nolite ergo assimilari eis. scit enim pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum. | |
Matt | VulgHetz | 6:14 | Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum: dimittet et vobis pater vester cælestis delicta vestra. | |
Matt | VulgHetz | 6:15 | Si autem non dimiseritis hominibus: nec pater vester dimittet vobis peccata vestra. | |
Matt | VulgHetz | 6:16 | Cum autem ieiunatis, nolite fieri sicut hypocritæ tristes. exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus ieiunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam. | |
Matt | VulgHetz | 6:18 | ne videaris hominibus ieiunans, sed patri tuo, qui est in abscondito: et pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. | |
Matt | VulgHetz | 6:19 | Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra: ubi ærugo, et tinea demolitur: et ubi fures effodiunt, et furantur. | |
Matt | VulgHetz | 6:20 | Thesaurizate autem vobis thesauros in cælo: ubi neque ærugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur. | |
Matt | VulgHetz | 6:22 | Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex: totum corpus tuum lucidum erit. | |
Matt | VulgHetz | 6:23 | Si autem oculus tuus fuerit nequam: totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebræ sunt: ipsæ tenebræ quantæ erunt? | |
Matt | VulgHetz | 6:24 | Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire, et mammonæ. | |
Matt | VulgHetz | 6:25 | Ideo dico vobis, ne soliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca: et corpus plus quam vestimentum? | |
Matt | VulgHetz | 6:26 | Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea: et pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis? | |
Matt | VulgHetz | 6:28 | Et de vestimento quid soliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant, neque nent. | |
Matt | VulgHetz | 6:29 | Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. | |
Matt | VulgHetz | 6:30 | Si autem fœnum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit: quanto magis vos modicæ fidei? | |
Matt | VulgHetz | 6:31 | Nolite ergo soliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? | |
Matt | VulgHetz | 6:32 | hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim pater vester, quia his omnibus indigetis. | |
Matt | VulgHetz | 6:33 | Quærite ergo primum regnum Dei, et iustitiam eius: et hæc omnia adiicientur vobis. | |