MATTHEW
Chapter 16
Matt | VulgHetz | 16:1 | Et accesserunt ad eum Pharisæi, et Sadducæi tentantes: et rogaverunt eum ut signum de cælo ostenderet eis. | |
Matt | VulgHetz | 16:2 | At ille respondens, ait illis: Facto vespere dicitis: Serenum erit, rubicundum est enim cælum. | |
Matt | VulgHetz | 16:4 | Faciem ergo cæli diiudicare nostis: signa autem temporum non potestis scire? Generatio mala et adultera signum quærit: et signum non dabitur ei, nisi signum Ionæ prophetæ. Et relictis illis, abiit. | |
Matt | VulgHetz | 16:8 | Sciens autem Iesus, dixit: Quid cogitatis intra vos modicæ fidei, quia panes non habetis? | |
Matt | VulgHetz | 16:9 | Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis? | |
Matt | VulgHetz | 16:11 | Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis: Cavete a fermento Pharisæorum, et Sadducæorum? | |
Matt | VulgHetz | 16:12 | Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina Pharisæorum, et Sadducæorum. | |
Matt | VulgHetz | 16:13 | Venit autem Iesus in partes Cæsareæ Philippi: et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis? | |
Matt | VulgHetz | 16:14 | At illi dixerunt: Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam, aut unum ex prophetis. | |
Matt | VulgHetz | 16:17 | Respondens autem Iesus, dixit ei: Beatus es Simon Bar Iona: quia caro, et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est. | |
Matt | VulgHetz | 16:18 | Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam. | |
Matt | VulgHetz | 16:19 | Et tibi dabo claves regni cælorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cælis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cælis. | |
Matt | VulgHetz | 16:20 | Tunc præcepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Iesus Christus. | |
Matt | VulgHetz | 16:21 | Exinde cœpit Iesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Ierosolymam, et multa pati a senioribus, et Scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere. | |
Matt | VulgHetz | 16:22 | Et assumens eum Petrus, cœpit increpare illum dicens: Absit a te, Domine: non erit tibi hoc. | |
Matt | VulgHetz | 16:23 | Qui conversus, dixit Petro: Vade post me satana, scandalum es mihi: quia non sapis ea, quæ Dei sunt, sed ea, quæ hominum. | |
Matt | VulgHetz | 16:24 | Tunc Iesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. | |
Matt | VulgHetz | 16:25 | Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam. qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. | |
Matt | VulgHetz | 16:26 | Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? | |
Matt | VulgHetz | 16:27 | Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum opera eius. | |