Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
REVELATION OF JOHN
Prev Up Next
Chapter 3
Reve VulgCont 3:1  Et Angelo Ecclesiæ Sardis scribe: Hæc dicit qui habet septem Spiritus Dei, et septem stellas: Scio opera tua, quia nomen habes quod vivas, et mortuus es.
Reve VulgCont 3:2  Esto vigilans, et confirma cetera, quæ moritura erant. Non enim invenio opera tua plena coram Deo meo.
Reve VulgCont 3:3  In mente ergo habe qualiter acceperis, et audieris, et serva, et pœnitentiam age. Si ergo non vigilaveris, veniam ad te tamquam fur, et nescies qua hora veniam ad te.
Reve VulgCont 3:4  Sed habes pauca nomina in Sardis, qui non inquinaverunt vestimenta sua: et ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt.
Reve VulgCont 3:5  Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen eius de Libro vitæ, et confitebor nomen eius coram Patre meo, et coram Angelis eius.
Reve VulgCont 3:6  Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis.
Reve VulgCont 3:7  Et Angelo Philadelphiæ Ecclesiæ scribe: Hæc dicit Sanctus et Verus, qui habet clavem David: qui aperit, et nemo claudit: claudit, et nemo aperit:
Reve VulgCont 3:8  Scio opera tua. Ecce dedi coram te ostium apertum, quod nemo potest claudere: quia modicam habes virtutem, et servasti verbum meum, et non negasti nomen meum.
Reve VulgCont 3:9  Ecce dabo de synagoga Satanæ, qui dicunt se Iudæos esse, et non sunt, sed mentiuntur: Ecce faciam illos ut veniant, et adorent ante pedes tuos: et scient quia ego dilexi te
Reve VulgCont 3:10  quoniam servasti verbum patientiæ meæ, et ego servabo te ab hora tentationis, quæ ventura est in orbem universum tentare habitantes in terra.
Reve VulgCont 3:11  Ecce venio cito: tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam.
Reve VulgCont 3:12  Qui vicerit, faciam illum columnam in Templo Dei mei, et foras non egredietur amplius: et scribam super eum nomen Dei mei, et nomen civitatis Dei mei novæ Ierusalem, quæ descendit de cælo a Deo meo, et nomen meum novum.
Reve VulgCont 3:13  Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis.
Reve VulgCont 3:14  Et Angelo Laodiciæ Ecclesiæ scribe: Hæc dicit Amen, testis fidelis, et verus, qui est Principium creaturæ Dei.
Reve VulgCont 3:15  Scio opera tua: quia neque frigidus es, neque calidus: utinam frigidus esses, aut calidus:
Reve VulgCont 3:16  sed quia tepidus es, et nec frigidus, nec calidus, incipiam te evomere ex ore meo.
Reve VulgCont 3:17  Quia dicis: quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo: et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et cæcus, et nudus.
Reve VulgCont 3:18  Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum ut locuples fias, et vestimentis albis induaris, et non appareat confusio nuditatis tuæ, et collyrio inunge oculos tuos ut videas.
Reve VulgCont 3:19  Ego quos amo, arguo, et castigo. Æmulare ergo, et pœnitentiam age.
Reve VulgCont 3:20  Ecce sto ad ostium, et pulso: si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi ianuam, intrabo ad illum, et cœnabo cum illo, et ipse mecum.
Reve VulgCont 3:21  Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo: sicut et ego vici, et sedi cum patre meo in throno eius.
Reve VulgCont 3:22  Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis.