Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ROMANS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next
Chapter 13
Roma Vulgate 13:1  omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit non est enim potestas nisi a Deo quae autem sunt a Deo ordinatae sunt
Roma Vulgate 13:2  itaque qui resistit potestati Dei ordinationi resistit qui autem resistunt ipsi sibi damnationem adquirunt
Roma Vulgate 13:3  nam principes non sunt timori boni operis sed mali vis autem non timere potestatem bonum fac et habebis laudem ex illa
Roma Vulgate 13:4  Dei enim minister est tibi in bonum si autem male feceris time non enim sine causa gladium portat Dei enim minister est vindex in iram ei qui malum agit
Roma Vulgate 13:5  ideo necessitate subditi estote non solum propter iram sed et propter conscientiam
Roma Vulgate 13:6  ideo enim et tributa praestatis ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientes
Roma Vulgate 13:7  reddite omnibus debita cui tributum tributum cui vectigal vectigal cui timorem timorem cui honorem honorem
Roma Vulgate 13:8  nemini quicquam debeatis nisi ut invicem diligatis qui enim diligit proximum legem implevit
Roma Vulgate 13:9  nam non adulterabis non occides non furaberis non concupisces et si quod est aliud mandatum in hoc verbo instauratur diliges proximum tuum tamquam te ipsum
Roma Vulgate 13:10  dilectio proximo malum non operatur plenitudo ergo legis est dilectio
Roma Vulgate 13:11  et hoc scientes tempus quia hora est iam nos de somno surgere nunc enim propior est nostra salus quam cum credidimus
Roma Vulgate 13:12  nox praecessit dies autem adpropiavit abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis
Roma Vulgate 13:13  sicut in die honeste ambulemus non in comesationibus et ebrietatibus non in cubilibus et inpudicitiis non in contentione et aemulatione
Roma Vulgate 13:14  sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in desideriis