Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ROMANS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next
Chapter 7
Roma Vulgate 7:1  an ignoratis fratres scientibus enim legem loquor quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit
Roma Vulgate 7:2  nam quae sub viro est mulier vivente viro alligata est legi si autem mortuus fuerit vir soluta est a lege viri
Roma Vulgate 7:3  igitur vivente viro vocabitur adultera si fuerit cum alio viro si autem mortuus fuerit vir eius liberata est a lege ut non sit adultera si fuerit cum alio viro
Roma Vulgate 7:4  itaque fratres mei et vos mortificati estis legi per corpus Christi ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit ut fructificaremus Deo
Roma Vulgate 7:5  cum enim essemus in carne passiones peccatorum quae per legem erant operabantur in membris nostris ut fructificarent morti
Roma Vulgate 7:6  nunc autem soluti sumus a lege morientes in quo detinebamur ita ut serviamus in novitate spiritus et non in vetustate litterae
Roma Vulgate 7:7  quid ergo dicemus lex peccatum est absit sed peccatum non cognovi nisi per legem nam concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret non concupisces
Roma Vulgate 7:8  occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam sine lege enim peccatum mortuum erat
Roma Vulgate 7:9  ego autem vivebam sine lege aliquando sed cum venisset mandatum peccatum revixit
Roma Vulgate 7:10  ego autem mortuus sum et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam hoc esse ad mortem
Roma Vulgate 7:11  nam peccatum occasione accepta per mandatum seduxit me et per illud occidit
Roma Vulgate 7:12  itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum
Roma Vulgate 7:13  quod ergo bonum est mihi factum est mors absit sed peccatum ut appareat peccatum per bonum mihi operatum est mortem ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum
Roma Vulgate 7:14  scimus enim quod lex spiritalis est ego autem carnalis sum venundatus sub peccato
Roma Vulgate 7:15  quod enim operor non intellego non enim quod volo hoc ago sed quod odi illud facio
Roma Vulgate 7:16  si autem quod nolo illud facio consentio legi quoniam bona
Roma Vulgate 7:17  nunc autem iam non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum
Roma Vulgate 7:18  scio enim quia non habitat in me hoc est in carne mea bonum nam velle adiacet mihi perficere autem bonum non invenio
Roma Vulgate 7:19  non enim quod volo bonum hoc facio sed quod nolo malum hoc ago
Roma Vulgate 7:20  si autem quod nolo illud facio non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum
Roma Vulgate 7:21  invenio igitur legem volenti mihi facere bonum quoniam mihi malum adiacet
Roma Vulgate 7:22  condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem
Roma Vulgate 7:23  video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati quae est in membris meis
Roma Vulgate 7:24  infelix ego homo quis me liberabit de corpore mortis huius
Roma Vulgate 7:25  gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum igitur ego ipse mente servio legi Dei carne autem legi peccati