ROMANS
Chapter 5
Roma | Vulgate | 5:1 | iustificati igitur ex fide pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum | |
Roma | Vulgate | 5:2 | per quem et accessum habemus fide in gratiam istam in qua stamus et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei | |
Roma | Vulgate | 5:3 | non solum autem sed et gloriamur in tribulationibus scientes quod tribulatio patientiam operatur | |
Roma | Vulgate | 5:5 | spes autem non confundit quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis | |
Roma | Vulgate | 5:6 | ut quid enim Christus cum adhuc infirmi essemus secundum tempus pro impiis mortuus est | |
Roma | Vulgate | 5:9 | Christus pro nobis mortuus est multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum | |
Roma | Vulgate | 5:10 | si enim cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius | |
Roma | Vulgate | 5:11 | non solum autem sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum per quem nunc reconciliationem accepimus | |
Roma | Vulgate | 5:12 | propterea sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit et per peccatum mors et ita in omnes homines mors pertransiit in quo omnes peccaverunt | |
Roma | Vulgate | 5:13 | usque ad legem enim peccatum erat in mundo peccatum autem non inputatur cum lex non est | |
Roma | Vulgate | 5:14 | sed regnavit mors ab Adam usque ad Mosen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae qui est forma futuri | |
Roma | Vulgate | 5:15 | sed non sicut delictum ita et donum si enim unius delicto multi mortui sunt multo magis gratia Dei et donum in gratiam unius hominis Iesu Christi in plures abundavit | |
Roma | Vulgate | 5:16 | et non sicut per unum peccantem ita et donum nam iudicium ex uno in condemnationem gratia autem ex multis delictis in iustificationem | |
Roma | Vulgate | 5:17 | si enim in unius delicto mors regnavit per unum multo magis abundantiam gratiae et donationis et iustitiae accipientes in vita regnabunt per unum Iesum Christum | |
Roma | Vulgate | 5:18 | igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae | |
Roma | Vulgate | 5:19 | sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi ita et per unius oboeditionem iusti constituentur multi | |
Roma | Vulgate | 5:20 | lex autem subintravit ut abundaret delictum ubi autem abundavit delictum superabundavit gratia | |