ROMANS
Chapter 16
Roma | Vulgate | 16:1 | commendo autem vobis Phoebem sororem nostram quae est in ministerio ecclesiae quae est Cenchris | |
Roma | Vulgate | 16:2 | ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis et adsistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit etenim ipsa quoque adstitit multis et mihi ipsi | |
Roma | Vulgate | 16:4 | qui pro anima mea suas cervices subposuerunt quibus non solus ego gratias ago sed et cunctae ecclesiae gentium | |
Roma | Vulgate | 16:5 | et domesticam eorum ecclesiam salutate Ephaenetum dilectum mihi qui est primitivus Asiae in Christo | |
Roma | Vulgate | 16:7 | salutate Andronicum et Iuniam cognatos et concaptivos meos qui sunt nobiles in apostolis qui et ante me fuerunt in Christo | |
Roma | Vulgate | 16:11 | salutate eos qui sunt ex Aristoboli salutate Herodionem cognatum meum salutate eos qui sunt ex Narcissi qui sunt in Domino | |
Roma | Vulgate | 16:12 | salutate Tryfenam et Tryfosam quae laborant in Domino salutate Persidam carissimam quae multum laboravit in Domino | |
Roma | Vulgate | 16:15 | salutate Filologum et Iuliam Nereum et sororem eius et Olympiadem et omnes qui cum eis sunt sanctos | |
Roma | Vulgate | 16:17 | rogo autem vos fratres ut observetis eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis faciunt et declinate ab illis | |
Roma | Vulgate | 16:18 | huiusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt sed suo ventri et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium | |
Roma | Vulgate | 16:19 | vestra enim oboedientia in omnem locum divulgata est gaudeo igitur in vobis sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo | |
Roma | Vulgate | 16:20 | Deus autem pacis conteret Satanan sub pedibus vestris velociter gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum | |
Roma | Vulgate | 16:23 | salutat vos Gaius hospes meus et universae ecclesiae salutat vos Erastus arcarius civitatis et Quartus frater | |
Roma | Vulgate | 16:25 | ei autem qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti | |
Roma | Vulgate | 16:26 | quod nunc patefactum est per scripturas prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus cognito | |