ROMANS
Chapter 6
Roma | Vulgate | 6:3 | an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu in morte ipsius baptizati sumus | |
Roma | Vulgate | 6:4 | consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris ita et nos in novitate vitae ambulemus | |
Roma | Vulgate | 6:5 | si enim conplantati facti sumus similitudini mortis eius simul et resurrectionis erimus | |
Roma | Vulgate | 6:6 | hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est ut destruatur corpus peccati ut ultra non serviamus peccato | |
Roma | Vulgate | 6:9 | scientes quod Christus surgens ex mortuis iam non moritur mors illi ultra non dominabitur | |
Roma | Vulgate | 6:11 | ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato viventes autem Deo in Christo Iesu | |
Roma | Vulgate | 6:12 | non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut oboediatis concupiscentiis eius | |
Roma | Vulgate | 6:13 | sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo | |
Roma | Vulgate | 6:16 | nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad oboediendum servi estis eius cui oboeditis sive peccati sive oboeditionis ad iustitiam | |
Roma | Vulgate | 6:17 | gratias autem Deo quod fuistis servi peccati oboedistis autem ex corde in eam formam doctrinae in qua traditi estis | |
Roma | Vulgate | 6:19 | humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae sicut enim exhibuistis membra vestra servire inmunditiae et iniquitati ad iniquitatem ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem | |
Roma | Vulgate | 6:21 | quem ergo fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis nam finis illorum mors est | |
Roma | Vulgate | 6:22 | nunc vero liberati a peccato servi autem facti Deo habetis fructum vestrum in sanctificationem finem vero vitam aeternam | |