ROMANS
Chapter 2
Roma | Vulgate | 2:1 | propter quod inexcusabilis es o homo omnis qui iudicas in quo enim iudicas alterum te ipsum condemnas eadem enim agis qui iudicas | |
Roma | Vulgate | 2:3 | existimas autem hoc o homo qui iudicas eos qui talia agunt et facis ea quia tu effugies iudicium Dei | |
Roma | Vulgate | 2:4 | an divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit | |
Roma | Vulgate | 2:5 | secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei | |
Roma | Vulgate | 2:7 | his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam | |
Roma | Vulgate | 2:8 | his autem qui ex contentione et qui non adquiescunt veritati credunt autem iniquitati ira et indignatio | |
Roma | Vulgate | 2:9 | tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum Iudaei primum et Graeci | |
Roma | Vulgate | 2:12 | quicumque enim sine lege peccaverunt sine lege et peribunt et quicumque in lege peccaverunt per legem iudicabuntur | |
Roma | Vulgate | 2:14 | cum enim gentes quae legem non habent naturaliter quae legis sunt faciunt eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex | |
Roma | Vulgate | 2:15 | qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis testimonium reddente illis conscientia ipsorum et inter se invicem cogitationum accusantium aut etiam defendentium | |
Roma | Vulgate | 2:16 | in die cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Iesum Christum | |
Roma | Vulgate | 2:20 | eruditorem insipientium magistrum infantium habentem formam scientiae et veritatis in lege | |
Roma | Vulgate | 2:25 | circumcisio quidem prodest si legem observes si autem praevaricator legis sis circumcisio tua praeputium facta est | |
Roma | Vulgate | 2:26 | si igitur praeputium iustitias legis custodiat nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur | |
Roma | Vulgate | 2:27 | et iudicabit quod ex natura est praeputium legem consummans te qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es | |
Roma | Vulgate | 2:28 | non enim qui in manifesto Iudaeus est neque quae in manifesto in carne circumcisio | |