ROMANS
Chapter 7
Roma | Vulgate | 7:1 | an ignoratis fratres scientibus enim legem loquor quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit | |
Roma | Vulgate | 7:2 | nam quae sub viro est mulier vivente viro alligata est legi si autem mortuus fuerit vir soluta est a lege viri | |
Roma | Vulgate | 7:3 | igitur vivente viro vocabitur adultera si fuerit cum alio viro si autem mortuus fuerit vir eius liberata est a lege ut non sit adultera si fuerit cum alio viro | |
Roma | Vulgate | 7:4 | itaque fratres mei et vos mortificati estis legi per corpus Christi ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit ut fructificaremus Deo | |
Roma | Vulgate | 7:5 | cum enim essemus in carne passiones peccatorum quae per legem erant operabantur in membris nostris ut fructificarent morti | |
Roma | Vulgate | 7:6 | nunc autem soluti sumus a lege morientes in quo detinebamur ita ut serviamus in novitate spiritus et non in vetustate litterae | |
Roma | Vulgate | 7:7 | quid ergo dicemus lex peccatum est absit sed peccatum non cognovi nisi per legem nam concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret non concupisces | |
Roma | Vulgate | 7:8 | occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam sine lege enim peccatum mortuum erat | |
Roma | Vulgate | 7:10 | ego autem mortuus sum et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam hoc esse ad mortem | |
Roma | Vulgate | 7:13 | quod ergo bonum est mihi factum est mors absit sed peccatum ut appareat peccatum per bonum mihi operatum est mortem ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum | |
Roma | Vulgate | 7:15 | quod enim operor non intellego non enim quod volo hoc ago sed quod odi illud facio | |
Roma | Vulgate | 7:18 | scio enim quia non habitat in me hoc est in carne mea bonum nam velle adiacet mihi perficere autem bonum non invenio | |
Roma | Vulgate | 7:20 | si autem quod nolo illud facio non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum | |
Roma | Vulgate | 7:23 | video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati quae est in membris meis | |