Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
SONG OF SOLOMON
1 2 3 4 5 6 7 8
Prev Up Next
Chapter 1
Song VulgCont 1:2  Quia meliora sunt ubera tua vino, fragrantia unguentis optimis.
Song VulgCont 1:3  Oleum effusum nomen tuum: ideo adolescentulæ dilexerunt te. Trahe me.
Song VulgCont 1:6  Exultabimus et lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum.
Song VulgCont 1:8  Nigra sum, sed formosa, filiæ Ierusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.
Song VulgCont 1:9  Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol.
Song VulgCont 1:10  Filii matris meæ pugnaverunt contra me, posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi.
Song VulgCont 1:11  Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.
Song VulgCont 1:12  Si ignoras te o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hœdos tuos iuxta tabernacula pastorum.
Song VulgCont 1:13  Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te amica mea.
Song VulgCont 1:14  Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis: collum tuum sicut monilia.
Song VulgCont 1:15  Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento.
Song VulgCont 1:16  Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur. Botrus Cypri dilectus meus mihi, in vineis Engaddi. Ecce tu pulchra es amica mea, ecce tu pulchra es, oculi tui columbarum. Ecce tu pulcher es dilecte mi, et decorus. Lectulus noster floridus. Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina.