Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
SONG OF SOLOMON
1 2 3 4 5 6 7 8
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 2
Song VulgCont 2:2  Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.
Song VulgCont 2:3  Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram, sedi: et fructus eius dulcis gutturi meo.
Song VulgCont 2:4  Introduxit me in cellam vinariam, ordinavit in me charitatem.
Song VulgCont 2:5  Fulcite me floribus, stipate me malis: quia amore langueo.
Song VulgCont 2:6  Læva eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.
Song VulgCont 2:7  Adiuro vos filiæ Ierusalem per capreas, cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit.
Song VulgCont 2:8  Vox dilecti mei, ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles:
Song VulgCont 2:9  similis est dilectus meus capreæ, hinnuloque cervorum.
Song VulgCont 2:10  En ipse stat post parietem nostrum respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos.
Song VulgCont 2:12  Surge, propera amica mea, columba mea, formosa mea, et veni.
Song VulgCont 2:13  Iam enim hiems transiit, imber abiit, et recessit.
Song VulgCont 2:14  Flores apparuerunt in terra nostra, tempus putationis advenit: vox turturis audita est in terra nostra:
Song VulgCont 2:15  ficus protulit grossos suos: vineæ florentes dederunt odorem suum. Surge, amica mea, speciosa mea, et veni:
Song VulgCont 2:16  columba mea in foraminibus petræ, in caverna maceriæ, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora.
Song VulgCont 2:17  Capite nobis vulpes parvulas, quæ demoliuntur vineas: nam vinea nostra floruit. Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia donec aspiret dies, et inclinentur umbræ. Revertere: similis esto, dilecte mi, capreæ, hinnuloque cervorum super montes Bether.