Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
TITUS
1 2 3
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 2
Titu VulgCont 2:2  Senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia:
Titu VulgCont 2:3  Anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes:
Titu VulgCont 2:4  ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant,
Titu VulgCont 2:5  prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis: ut non blasphemetur Verbum Dei.
Titu VulgCont 2:7  In omnibus teipsum præbe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate,
Titu VulgCont 2:8  verbum sanum, irreprehensibile: ut is, qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis:
Titu VulgCont 2:9  Servos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes,
Titu VulgCont 2:10  non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes: ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus.
Titu VulgCont 2:11  Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus,
Titu VulgCont 2:12  erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et sæcularia desideria: sobrie, et iuste, et pie vivamus in hoc sæculo,
Titu VulgCont 2:13  expectantes beatam spem, et adventum gloriæ magni Dei, et Salvatoris nostri Iesu Christi:
Titu VulgCont 2:14  qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum.
Titu VulgCont 2:15  Hæc loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat.