TITUS
Chapter 1
Titu | VulgCont | 1:1 | Paulus servus Dei, Apostolus autem Iesu Christi secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis, quæ secundum pietatem est | |
Titu | VulgCont | 1:2 | in spem vitæ æternæ, quam promisit qui non mentitur, Deus, ante tempora sæcularia: | |
Titu | VulgCont | 1:3 | manifestavit autem temporibus suis Verbum suum in prædicatione, quæ credita est mihi secundum præceptum Salvatoris nostri Dei: | |
Titu | VulgCont | 1:4 | Tito dilecto filio secundum communem fidem, gratia, et pax a Deo Patre, et Christo Iesu Salvatore nostro. | |
Titu | VulgCont | 1:5 | Huius rei gratia reliqui te Cretæ, ut ea, quæ desunt, corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi. | |
Titu | VulgCont | 1:6 | Si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriæ, aut non subditos. | |
Titu | VulgCont | 1:7 | Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem: non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum: | |
Titu | VulgCont | 1:9 | amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem: ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos, qui contradicunt, arguere. | |
Titu | VulgCont | 1:10 | Sunt enim multi etiam inobedientes, vaniloqui, et seductores: maxime qui de circumcisione sunt: | |
Titu | VulgCont | 1:11 | quos oportet redargui: qui universas domos subvertunt, docentes quæ non oportet, turpis lucri gratia. | |
Titu | VulgCont | 1:12 | Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta: Cretenses semper mendaces, malæ bestiæ, ventres pigri. | |
Titu | VulgCont | 1:13 | Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide, | |
Titu | VulgCont | 1:14 | non intendentes Iudaicis fabulis, et mandatis hominum, aversantium se a veritate. | |
Titu | VulgCont | 1:15 | Omnia munda mundis: coinquinatis autem, et infidelibus nihil est mundum, sed inquinatæ sunt eorum et mens, et conscientia. | |