Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
TOBIT
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Prev Up Next
Chapter 9
Tobi VulgSist 9:1  Tunc vocavit Tobias Angelum ad se, quem quidem hominem existimabat, dixitque ei: Azaria frater, peto ut auscultes verba mea:
Tobi VulgSist 9:2  Si meipsum tradam tibi servum, non ero condignus providentiae tuae.
Tobi VulgSist 9:3  Tamen obsecro te ut assumas tibi animalia sive servitia, et vadas ad Gabelum in Rages civitatem Medorum: reddasque ei chirographum suum, et recipias ab eo pecuniam, et roges eum venire ad nuptias meas.
Tobi VulgSist 9:4  Scis enim ipse quoniam numerat pater meus dies: et si tardavero una die plus, contristatur anima eius.
Tobi VulgSist 9:5  Et certe vides quo modo adiuravit me Raguel, cuius adiuramentum spernere non possum.
Tobi VulgSist 9:6  Tunc Raphael assumens quattuor ex servis Raguelis, et duos camelos, in Rages civitatem Medorum perrexit: et inveniens Gabelum, reddidit ei chirographum suum, et recepit ab eo omnem pecuniam.
Tobi VulgSist 9:7  Indicavitque ei de Tobia filio Tobiae, omnia quae gesta sunt: fecitque eum secum venire ad nuptias.
Tobi VulgSist 9:8  Cumque ingressus esset domum Raguelis, invenit Tobiam discumbentem: et exiliens, osculati sunt se invicem: et flevit Gabelus, benedixitque Deum,
Tobi VulgSist 9:9  et dixit: Benedicat te Deus Israel, quia filius es optimi viri, et iusti, et timentis Deum, et eleemosynas facientis:
Tobi VulgSist 9:10  et dicatur benedictio super uxorem tuam, et super parentes vestros:
Tobi VulgSist 9:11  et videatis filios vestros, et filios filiorum vestrorum, usque in tertiam et quartam generationem: et sit semen vestrum benedictum a Deo Israel, qui regnat in saecula saeculorum.
Tobi VulgSist 9:12  Cumque omnes dixissent, Amen, accesserunt ad convivium: sed et cum timore Domini nuptiarum convivium exercebant.