Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
TOBIT
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 2
Tobi VulgSist 2:1  Posthaec vero, cum esset dies festus Domini, et factum esset prandium bonum in domo Tobiae,
Tobi VulgSist 2:2  dixit filio suo: Vade, et adduc aliquos de tribu nostra, timentes Deum, ut epulentur nobiscum.
Tobi VulgSist 2:3  Cumque abiisset, reversus nunciavit ei, unum ex filiis Israel iugulatum iacere in platea. Statimque exiliens de accubitu suo, relinquens prandium, ieiunus pervenit ad corpus:
Tobi VulgSist 2:4  tollensque illud portavit ad domum suam occulte, ut dum sol occubuisset, caute sepeliret eum.
Tobi VulgSist 2:5  Cumque occultasset corpus, manducavit panem cum luctu et tremore,
Tobi VulgSist 2:6  memorans illum sermonem, quem dixit Dominus per Amos prophetam: Dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum.
Tobi VulgSist 2:7  Cum vero sol occubuisset, abiit, et sepelivit eum.
Tobi VulgSist 2:8  Arguebant autem eum omnes proximi eius, dicentes: Iam huius rei causa interfici iussus es, et vix effugisti mortis imperium, et iterum sepelis mortuos?
Tobi VulgSist 2:9  Sed Tobias plus timens Deum, quam regem, rapiebat corpora occisorum, et occultabat in domo sua, et mediis noctibus sepeliebat ea.
Tobi VulgSist 2:10  Contigit autem ut quadam die fatigatus a sepultura, veniens in domum suam, iactasset se iuxta parietem, et obdormisset,
Tobi VulgSist 2:11  et ex nido hirundinum dormienti illi calida stercora inciderent super oculos eius, fieretque caecus.
Tobi VulgSist 2:12  Hanc autem tentationem ideo permisit Dominus evenire illi, ut posteris daretur exemplum patientiae eius, sicut et sancti Iob.
Tobi VulgSist 2:13  Nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit, et mandata eius custodierit, non est contristatus contra Deum quod plaga caecitatis evenerit ei,
Tobi VulgSist 2:14  sed immobilis in Dei timore permansit, agens gratias Deo omnibus diebus vitae suae.
Tobi VulgSist 2:15  Nam sicut beato Iob insultabant reges, ita isti parentes et cognati eius irridebant vitam eius, dicentes:
Tobi VulgSist 2:16  Ubi est spes tua, pro qua eleemosynas, et sepulturas faciebas?
Tobi VulgSist 2:17  Tobias vero increpabat eos, dicens: Nolite ita loqui:
Tobi VulgSist 2:18  quoniam filii sanctorum sumus, et vitam illam expectamus, quam Deus daturus est his, qui fidem suam numquam mutant ab eo.
Tobi VulgSist 2:19  Anna vero uxor eius ibat ad opus textrinum quotidie, et de labore manuum suarum victum quem consequi poterat, deferebat.
Tobi VulgSist 2:20  Unde factum est, ut hoedum caprarum accipiens detulisset domi:
Tobi VulgSist 2:21  Cuius cum vocem balantis vir eius audisset, dixit: Videte, ne forte furtivus sit, reddite eum dominis suis, quia non licet nobis aut edere ex furto aliquid, aut contingere.
Tobi VulgSist 2:22  Ad haec uxor eius irata respondit: Manifeste vana facta est spes tua, et eleemosynae tuae modo apparuerunt.
Tobi VulgSist 2:23  Atque his, et aliis huiuscemodi verbis exprobrabat ei.