TOBIT
Chapter 11
Tobi | VulgSist | 11:1 | Cumque reverterentur, pervenerunt ad Charan, quae est in medio itinere contra Niniven, undecimo die. | |
Tobi | VulgSist | 11:3 | Si placet itaque tibi, praecedamus, et lento gradu sequantur iter nostrum familiae, simul cum coniuge tua, et cum animalibus. | |
Tobi | VulgSist | 11:4 | Cumque hoc placuisset ut irent, dixit Raphael ad Tobiam: Tolle tecum ex felle piscis: erit enim necessarium. Tulit itaque Tobias ex felle illo, et abierunt. | |
Tobi | VulgSist | 11:5 | Anna autem sedebat secus viam, quotidie in supercilio montis, unde respicere poterat de longinquo. | |
Tobi | VulgSist | 11:6 | Et dum ex eodem loco specularetur adventum eius, vidit a longe, et illico agnovit venientem filium suum: currensque nunciavit viro suo, dicens: Ecce venit filius tuus. | |
Tobi | VulgSist | 11:7 | Dixitque Raphael ad Tobiam: At ubi introieris domum tuam, statim adora Dominum Deum tuum: et gratias agens ei, accede ad patrem tuum, et osculare eum. | |
Tobi | VulgSist | 11:8 | Statimque lini super oculos eius ex felle isto piscis, quod portas tecum. scias enim quoniam mox aperientur oculi eius, et videbit pater tuus lumen caeli, et in aspectu tuo gaudebit. | |
Tobi | VulgSist | 11:9 | Tunc praecucurrit canis, qui simul fuerat in via: et quasi nuncius adveniens, blandimento suae caudae gaudebat. | |
Tobi | VulgSist | 11:10 | Et consurgens caecus pater eius, coepit offendens pedibus currere: et data manu puero, occurrit obviam filio suo. | |
Tobi | VulgSist | 11:11 | Et suscipiens osculatus est eum cum uxore sua, et coeperunt ambo flere prae gaudio. | |
Tobi | VulgSist | 11:14 | Et sustinuit quasi dimidiam fere horam: et coepit albugo ex oculis eius, quasi membrana ovi, egredi. | |
Tobi | VulgSist | 11:17 | Dicebatque Tobias: Benedico te Domine Deus Israel, quia tu castigasti me, et tu salvasti me: et ecce ego video Tobiam filium meum. | |
Tobi | VulgSist | 11:18 | Ingressa est etiam post septem dies Sara uxor filii eius, et omnis familia sana, et pecora, et cameli, et pecunia multa uxoris: sed et illa pecunia, quam receperat a Gabelo: | |
Tobi | VulgSist | 11:19 | et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei, quae fecisset circa eum per hominem, qui eum duxerat. | |
Tobi | VulgSist | 11:20 | Veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobiae, gaudentes ad Tobiam, et congratulantes ei de omnibus bonis quae circa illum ostenderat Deus. | |