Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
TOBIT
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 12
Tobi VulgSist 12:1  Tunc vocavit ad se Tobias filium suum, dixitque ei: Quid possumus dare viro isti sancto, qui venit tecum?
Tobi VulgSist 12:2  Respondens Tobias, dixit patri suo: Pater, quam mercedem dabimus ei? aut quid dignum poterit esse beneficiis eius?
Tobi VulgSist 12:3  Me duxit et reduxit sanum, pecuniam a Gabelo ipse recepit, uxorem ipse me habere fecit, et daemonium ab ea ipse compescuit, gaudium parentibus eius fecit, meipsum a devoratione piscis eripuit, te quoque videre fecit lumen caeli, et bonis omnibus per eum repleti sumus. Quid illi ad haec poterimus dignum dare?
Tobi VulgSist 12:4  Sed peto te pater mi, ut roges eum, si forte dignabitur medietatem de omnibus, quae allata sunt, sibi assumere.
Tobi VulgSist 12:5  Et vocantes eum, pater scilicet, et filius, tulerunt eum in partem: et rogare coeperunt ut dignaretur dimidiam partem omnium, quae attulerant acceptam habere.
Tobi VulgSist 12:6  Tunc dixit eis occulte: Benedicite Deum caeli, et coram omnibus viventibus confitemini ei, quia fecit vobiscum misericordiam suam.
Tobi VulgSist 12:7  Etenim sacramentum regis abscondere bonum est: opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est.
Tobi VulgSist 12:8  Bona est oratio cum ieiunio, et eleemosyna magis quam thesauros auri recondere:
Tobi VulgSist 12:9  quoniam eleemosyna a morte liberat, et ipsa est, quae purgat peccata, et facit invenire misericordiam et viam aeternam.
Tobi VulgSist 12:10  Qui autem faciunt peccatum, et iniquitatem, hostes sunt animae suae.
Tobi VulgSist 12:11  Manifesto ergo vobis veritatem, et non abscondam a vobis occultum sermonem.
Tobi VulgSist 12:12  Quando orabas cum lacrymis, et sepeliebas mortuos, et derelinquebas prandium tuum, et mortuos abscondebas per diem in domo tua, et nocte sepeliebas eos, ego obtuli orationem tuam Domino.
Tobi VulgSist 12:13  Et quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te.
Tobi VulgSist 12:14  Et nunc misit me Dominus ut curarem te, et Saram uxorem filii tui a daemonio liberarem.
Tobi VulgSist 12:15  Ego enim sum Raphael Angelus, unus ex septem qui adstamus ante Dominum.
Tobi VulgSist 12:16  Cumque haec audissent, turbati sunt, et trementes ceciderunt super terram in faciem suam.
Tobi VulgSist 12:18  Etenim cum essem vobiscum, per voluntatem Dei eram: ipsum benedicite, et cantate illi.
Tobi VulgSist 12:19  Videbar quidem vobiscum manducare, et bibere: sed ego cibo invisibili, et potu, qui ab hominibus videri non potest, utor.
Tobi VulgSist 12:20  Tempus est ergo ut revertar ad eum, qui me misit: vos autem benedicite Deum, et narrate omnia mirabilia eius.
Tobi VulgSist 12:21  Et cum haec dixisset, ab aspectu eorum ablatus est, et ultra eum videre non potuerunt.
Tobi VulgSist 12:22  Tunc prostrati per horas tres in faciem, benedixerunt Deum: et exurgentes narraverunt omnia mirabilia eius.