Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
TOBIT
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Prev Up Next
Chapter 5
Tobi VulgSist 5:1  Tunc respondit Tobias patri suo, et dixit: Omnia quaecumque praecepisti mihi faciam pater.
Tobi VulgSist 5:2  Quo modo autem pecuniam hanc requiram, ignoro. ille me nescit, et ego eum ignoro: quod signum dabo ei? Sed neque viam, per quam pergatur illuc, aliquando cognovi.
Tobi VulgSist 5:3  Tunc pater suus respondit illi, et dixit: Chirographum quidem illius penes me habeo: quod dum illi ostenderis, statim restituet.
Tobi VulgSist 5:4  Sed perge nunc, et inquire tibi aliquem fidelem virum, qui eat tecum salva mercede sua: ut, dum adhuc vivo, recipias eam.
Tobi VulgSist 5:5  Tunc egressus Tobias, invenit iuvenem splendidum, stantem praecinctum, et quasi paratum ad ambulandum.
Tobi VulgSist 5:6  Et ignorans quod Angelus Dei esset, salutavit eum, et dixit: Unde te habemus bone iuvenis?
Tobi VulgSist 5:7  At ille respondit: Ex filiis Israel. Et Tobias dixit ei: Nosti viam, quae ducit in regionem Medorum?
Tobi VulgSist 5:8  Cui respondit: Novi: et omnia itinera eius frequenter ambulavi, et mansi apud Gabelum fratrem nostrum: qui moratur in Rages civitate Medorum, quae posita est in monte Ecbatanis.
Tobi VulgSist 5:9  Cui Tobias ait: Sustine me obsecro, donec haec ipsa nunciem patri meo.
Tobi VulgSist 5:10  Tunc ingressus Tobias, indicavit universa haec patri suo. Super quae admiratus pater, rogavit ut introiret ad eum.
Tobi VulgSist 5:11  Ingressus itaque salutavit eum, et dixit: Gaudium tibi sit semper.
Tobi VulgSist 5:12  Et ait Tobias: Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen caeli non video?
Tobi VulgSist 5:13  Cui ait iuvenis: Forti animo esto, in proximo est ut a Deo cureris.
Tobi VulgSist 5:14  Dixit itaque illi Tobias: Numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages civitatem Medorum? et cum redieris, restituam tibi mercedem tuam.
Tobi VulgSist 5:15  Et dixit ei Angelus: Ego ducam, et reducam eum ad te.
Tobi VulgSist 5:16  Cui Tobias respondit: Rogo te, indica mihi, de qua domo, aut de qua tribu es tu?
Tobi VulgSist 5:17  Cui Raphael angelus dixit: Genus quaeris mercenarii, an ipsum mercenarium, qui cum filio tuo eat?
Tobi VulgSist 5:18  Sed ne forte solicitum te reddam, ego sum Azarias Ananiae magni filius.
Tobi VulgSist 5:19  Et Tobias respondit: Ex magno genere es tu. Sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum.
Tobi VulgSist 5:20  Dixit autem illi Angelus: Ego sanum ducam, et sanum tibi reducam filium tuum.
Tobi VulgSist 5:21  Respondens autem Tobias, ait: Bene ambuletis, et sit Deus in itinere vestro, et Angelus eius comitetur vobiscum.
Tobi VulgSist 5:22  Tunc paratis omnibus, quae erant in via portanda, fecit Tobias vale patri suo et matri suae, et ambulaverunt ambo simul.
Tobi VulgSist 5:23  Cumque profecti essent, coepit mater eius flere, et dicere: Baculum senectutis nostrae tulisti, et transmisisti a nobis.
Tobi VulgSist 5:24  Numquam fuisset ipsa pecunia, pro qua misisti eum.
Tobi VulgSist 5:25  Sufficiebat enim nobis paupertas nostra, ut divitias computaremus hoc, quod videbamus filium nostrum.
Tobi VulgSist 5:26  Dixitque ei Tobias: Noli flere, salvus perveniet filius noster, et salvus revertetur ad nos, et oculi tui videbunt illum.
Tobi VulgSist 5:27  Credo enim quod Angelus Dei bonus comitetur ei, et bene disponat omnia, quae circa eum geruntur, ita ut cum gaudio revertatur ad nos.
Tobi VulgSist 5:28  Ad hanc vocem cessavit mater eius flere, et tacuit.