Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
TOBIT
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 8
Tobi VulgSist 8:1  Postquam vero coenaverunt, introduxerunt iuvenem ad eam.
Tobi VulgSist 8:2  Recordatus itaque Tobias sermonum Angeli, protulit de cassidili suo partem iecoris, posuitque eam super carbones vivos.
Tobi VulgSist 8:3  Tunc Raphael Angelus apprehendit daemonium, et religavit illud in deserto superioris Aegypti.
Tobi VulgSist 8:4  Tunc hortatus est virginem Tobias, dixitque ei: Sara, exurge, et deprecemur Deum hodie, et cras, et secundum cras: quia his tribus noctibus Deo iungimur: tertia autem transacta nocte, in nostro erimus coniugio.
Tobi VulgSist 8:5  filii quippe sanctorum sumus, et non possumus ita coniungi sicut gentes, quae ignorant Deum.
Tobi VulgSist 8:6  Surgentes autem pariter, instanter orabant ambo simul, ut sanitas daretur eis.
Tobi VulgSist 8:7  Dixitque Tobias: Domine Deus patrum nostrorum, benedicant te caeli et terrae, mareque et fontes, et flumina, et omnes creaturae tuae, quae in eis sunt.
Tobi VulgSist 8:8  Tu fecisti Adam de limo terrae, dedistique ei adiutorium Hevam.
Tobi VulgSist 8:9  Et nunc Domine tu scis, quia non luxuriae causa accipio sororem meam coniugem, sed sola posteritatis dilectione, in qua benedicatur nomen tuum in saecula saeculorum.
Tobi VulgSist 8:10  Dixit quoque Sara: Miserere nobis Domine, miserere nobis, et consenescamus ambo pariter sani.
Tobi VulgSist 8:11  Et factum est circa pullorum cantum, accersiri iussit Raguel servos suos, et abierunt cum eo pariter ut foderent sepulchrum.
Tobi VulgSist 8:12  Dicebat enim: Ne forte simili modo evenerit ei, quo et ceteris illis septem viris, qui sunt ingressi ad eam.
Tobi VulgSist 8:13  Cumque parassent fossam, reversus Raguel ad uxorem suam, dixit ei:
Tobi VulgSist 8:14  Mitte unam de ancillis tuis, et videat si mortuus est, ut sepeliam eum antequam illucescat dies.
Tobi VulgSist 8:15  At illa misit unam ex ancillis suis. Quae ingressa cubiculum, reperit eos salvos et incolumes, secum pariter dormientes.
Tobi VulgSist 8:16  Et reversa nunciavit bonum nuncium: et benedixerunt Dominum, Raguel videlicet et Anna uxor eius,
Tobi VulgSist 8:17  et dixerunt: Benedicimus te Domine Deus Israel, quia non contigit quemadmodum putabamus.
Tobi VulgSist 8:18  Fecisti enim nobiscum misericordiam tuam, et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos.
Tobi VulgSist 8:19  Misertus es autem duobus unicis. Fac eos Domine plenius benedicere te: et sacrificium tibi laudis tuae et suae sanitatis offerre, ut cognoscat universitas gentium, quia tu es Deus solus in universa terra.
Tobi VulgSist 8:20  Statimque praecepit servis suis Raguel, ut replerent fossam, quam fecerant priusquam elucesceret.
Tobi VulgSist 8:21  Uxori autem suae dixit ut instrueret convivium, et praepararet omnia, quae in cibos erant iter agentibus necessaria.
Tobi VulgSist 8:22  Duas quoque pingues vaccas, et quattuor arietes occidi fecit, et parari epulas omnibus vicinis suis, cunctisque amicis.
Tobi VulgSist 8:23  Et adiuravit Raguel Tobiam, ut duas hebdomadas moraretur apud se.
Tobi VulgSist 8:24  De omnibus autem, quae possidebat Raguel, dimidiam partem dedit Tobiae, et fecit hanc scripturam, ut pars dimidia quae supererat post obitum eorum, Tobiae dominio deveniret.