AMOS
Chapter 7
Amos | Vulgate | 7:1 | haec ostendit mihi Dominus Deus et ecce fictor lucustae in principio germinantium serotini imbris et ecce serotinus post tonsorem regis | |
Amos | Vulgate | 7:2 | et factum est cum consummasset comedere herbam terrae et dixi Domine Deus propitius esto obsecro quis suscitabit Iacob quia parvulus est | |
Amos | Vulgate | 7:4 | haec ostendit mihi Dominus Deus et ecce vocabat iudicium ad ignem Dominus Deus et devoravit abyssum multam et comedit simul partem | |
Amos | Vulgate | 7:7 | haec ostendit mihi et ecce Dominus stans super murum litum et in manu eius trulla cementarii | |
Amos | Vulgate | 7:8 | et dixit Dominus ad me quid tu vides Amos et dixi trullam cementarii et dixit Dominus ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israhel non adiciam ultra superinducere eum | |
Amos | Vulgate | 7:9 | et demolientur excelsa idoli et sanctificationes Israhel desolabuntur et consurgam super domum Hieroboam in gladio | |
Amos | Vulgate | 7:10 | et misit Amasias sacerdos Bethel ad Hieroboam regem Israhel dicens rebellavit contra te Amos in medio domus Israhel non poterit terra sustinere universos sermones eius | |
Amos | Vulgate | 7:11 | haec enim dicit Amos in gladio morietur Hieroboam et Israhel captivus migrabit de terra sua | |
Amos | Vulgate | 7:12 | et dixit Amasias ad Amos qui vides gradere fuge in terram Iuda et comede ibi panem et ibi prophetabis | |
Amos | Vulgate | 7:13 | et in Bethel non adicies ultra ut prophetes quia sanctificatio regis est et domus regni est | |
Amos | Vulgate | 7:14 | et respondit Amos et dixit ad Amasiam non sum propheta et non sum filius prophetae sed armentarius ego sum vellicans sycomoros | |
Amos | Vulgate | 7:15 | et tulit me Dominus cum sequerer gregem et dixit ad me Dominus vade propheta ad populum meum Israhel | |
Amos | Vulgate | 7:16 | et nunc audi verbum Domini tu dicis non prophetabis super Israhel et non stillabis super domum idoli | |