COLOSSIANS
Chapter 4
Colo | Vulgate | 4:1 | domini quod iustum est et aequum servis praestate scientes quoniam et vos Dominum habetis in caelo | |
Colo | Vulgate | 4:3 | orantes simul et pro nobis ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi propter quod etiam vinctus sum | |
Colo | Vulgate | 4:6 | sermo vester semper in gratia sale sit conditus ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere | |
Colo | Vulgate | 4:7 | quae circa me sunt omnia vobis nota faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino | |
Colo | Vulgate | 4:8 | quem misi ad vos ad hoc ipsum ut cognoscat quae circa vos sunt et consoletur corda vestra | |
Colo | Vulgate | 4:9 | cum Onesimo carissimo et fideli fratre qui est ex vobis omnia quae hic aguntur nota facient vobis | |
Colo | Vulgate | 4:10 | salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabae de quo accepistis mandata si venerit ad vos excipite illum | |
Colo | Vulgate | 4:11 | et Iesus qui dicitur Iustus qui sunt ex circumcisione hii soli sunt adiutores in regno Dei qui mihi fuerunt solacio | |
Colo | Vulgate | 4:12 | salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus Christi Iesu semper sollicitus pro vobis in orationibus ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei | |
Colo | Vulgate | 4:13 | testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et qui Hierapoli | |
Colo | Vulgate | 4:16 | et cum lecta fuerit apud vos epistula facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur et eam quae Laodicensium est vos legatis | |