COLOSSIANS
Chapter 1
Colo | Vulgate | 1:2 | his qui sunt Colossis sanctis et fidelibus fratribus in Christo Iesu gratia vobis et pax a Deo Patre nostro | |
Colo | Vulgate | 1:4 | audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem quam habetis in sanctos omnes | |
Colo | Vulgate | 1:5 | propter spem quae reposita est vobis in caelis quam audistis in verbo veritatis evangelii | |
Colo | Vulgate | 1:6 | quod pervenit ad vos sicut et in universo mundo est et fructificat et crescit sicut in vobis ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate | |
Colo | Vulgate | 1:7 | sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro qui est fidelis pro vobis minister Christi Iesu | |
Colo | Vulgate | 1:9 | ideo et nos ex qua die audivimus non cessamus pro vobis orantes et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali | |
Colo | Vulgate | 1:10 | ut ambuletis digne Deo per omnia placentes in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei | |
Colo | Vulgate | 1:11 | in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omni patientia et longanimitate cum gaudio | |
Colo | Vulgate | 1:13 | qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae | |
Colo | Vulgate | 1:16 | quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra visibilia et invisibilia sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates omnia per ipsum et in ipso creata sunt | |
Colo | Vulgate | 1:18 | et ipse est caput corporis ecclesiae qui est principium primogenitus ex mortuis ut sit in omnibus ipse primatum tenens | |
Colo | Vulgate | 1:20 | et per eum reconciliare omnia in ipsum pacificans per sanguinem crucis eius sive quae in terris sive quae in caelis sunt | |
Colo | Vulgate | 1:22 | nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et inmaculatos et inreprehensibiles coram ipso | |
Colo | Vulgate | 1:23 | si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod praedicatum est in universa creatura quae sub caelo est cuius factus sum ego Paulus minister | |
Colo | Vulgate | 1:24 | qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius quod est ecclesia | |
Colo | Vulgate | 1:25 | cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei quae data est mihi in vos ut impleam verbum Dei | |
Colo | Vulgate | 1:26 | mysterium quod absconditum fuit a saeculis et generationibus nunc autem manifestatum est sanctis eius | |
Colo | Vulgate | 1:27 | quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti huius in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriae | |
Colo | Vulgate | 1:28 | quem nos adnuntiamus corripientes omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Iesu | |