ECCLESIASTES
Chapter 1
Eccl | Vulgate | 1:6 | gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem lustrans universa circuitu pergit spiritus et in circulos suos regreditur | |
Eccl | Vulgate | 1:7 | omnia flumina intrant mare et mare non redundat ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant | |
Eccl | Vulgate | 1:8 | cunctae res difficiles non potest eas homo explicare sermone non saturatur oculus visu nec auris impletur auditu | |
Eccl | Vulgate | 1:9 | quid est quod fuit ipsum quod futurum est quid est quod factum est ipsum quod fiendum est | |
Eccl | Vulgate | 1:10 | nihil sub sole novum nec valet quisquam dicere ecce hoc recens est iam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos | |
Eccl | Vulgate | 1:11 | non est priorum memoria sed nec eorum quidem quae postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo | |
Eccl | Vulgate | 1:13 | et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus quae fiunt sub sole hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum ut occuparentur in ea | |
Eccl | Vulgate | 1:16 | locutus sum in corde meo dicens ecce magnus effectus sum et praecessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem et mens mea contemplata est multa sapienter et didicit | |
Eccl | Vulgate | 1:17 | dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam erroresque et stultitiam et agnovi quod in his quoque esset labor et adflictio spiritus | |