ECCLESIASTES
Chapter 4
Eccl | VulgSist | 4:1 | Verti me ad alia, et vidi calumnias, quae sub sole geruntur, et lacrymas innocentium, et neminem consolatorem: nec posse resistere eorum violentiae, cunctorum auxilio destitutos. | |
Eccl | VulgSist | 4:3 | et feliciorem utroque iudicavi, qui necdum natus est, nec vidit mala quae sub sole fiunt. | |
Eccl | VulgSist | 4:4 | Rursum contemplatus sum omnes labores hominum, et industrias animadverti patere invidiae proximi: et in hoc ergo vanitas, et cura superflua est. | |
Eccl | VulgSist | 4:6 | Melior est pugillus cum requie, quam plena utraque manus cum labore, et afflictione animi. | |
Eccl | VulgSist | 4:8 | unus est, et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi eius divitiis: nec recogitat, dicens: Cui laboro, et fraudo animam meam bonis? in hoc quoque vanitas est, et afflictio pessima. | |
Eccl | VulgSist | 4:9 | Melius est ergo duos esse simul, quam unum: habent enim emolumentum societatis suae: | |
Eccl | VulgSist | 4:10 | si unus ceciderit, ab altero fulcietur. vae soli: quia cum ceciderit, non habet sublevantem se. | |
Eccl | VulgSist | 4:12 | Et si quispiam praevaluerit contra unum, duo resistunt ei: funiculus triplex difficile rumpitur. | |
Eccl | VulgSist | 4:13 | Melior est puer pauper et sapiens, rege sene et stulto, qui nescit praevidere in posterum. | |
Eccl | VulgSist | 4:14 | Quod de carcere, catenisque interdum quis egrediatur ad regnum: et alius natus in regno, inopia consumatur. | |
Eccl | VulgSist | 4:15 | Vidi cunctos viventes, qui ambulant sub sole cum adolescente secundo, qui consurget pro eo. | |
Eccl | VulgSist | 4:16 | Infinitus numerus est populi omnium, qui fuerunt ante eum: et qui postea futuri sunt, non laetabuntur in eo. sed et hoc, vanitas et afflictio spiritus. | |