ECCLESIASTES
Chapter 3
Eccl | VulgSist | 3:2 | Tempus nascendi, et tempus moriendi. Tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est. | |
Eccl | VulgSist | 3:5 | Tempus spargendi lapides, et tempus colligendi. Tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus. | |
Eccl | VulgSist | 3:11 | Cuncta fecit bona in tempore suo, et mundum tradidit disputationi eorum, ut non inveniat homo opus, quod operatus est Deus ab initio usque ad finem. | |
Eccl | VulgSist | 3:13 | Omnis enim homo, qui comedit et bibit, et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est. | |
Eccl | VulgSist | 3:14 | Didici quod omnia opera, quae fecit Deus, perseverent in perpetuum: non possumus eis quidquam addere, nec auferre, quae fecit Deus ut timeatur. | |
Eccl | VulgSist | 3:15 | Quod factum est, ipsum permanet: quae futura sunt, iam fuerunt: et Deus instaurat quod abiit. | |
Eccl | VulgSist | 3:17 | Et dixi in corde meo: Iustum, et impium iudicabit Deus, et tempus omnis rei tunc erit. | |
Eccl | VulgSist | 3:18 | Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus, et ostenderet similes esse bestiis. | |
Eccl | VulgSist | 3:19 | Idcirco unus interitus est hominis, et iumentorum, et aequa utriusque conditio: sicut moritur homo, sic et illa moriuntur: similiter spirant omnia, et nihil habet homo iumento amplius: cuncta subiacent vanitati, | |
Eccl | VulgSist | 3:20 | et omnia pergunt ad unum locum: de terra facta sunt, et in terram pariter revertuntur. | |
Eccl | VulgSist | 3:21 | Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et si spiritus iumentorum descendat deorsum? | |