Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ECCLESIASTES
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12
Prev Up Next
Chapter 7
Eccl VulgSist 7:1  Quid necesse est homini maiora se quaerere, cum ignoret quid conducat sibi in vita sua numero dierum peregrinationis suae, et tempore, quod velut umbra praeterit? Aut quis ei poterit indicare quod post eum futurum sub sole sit?
Eccl VulgSist 7:2  Melius est nomen bonum, quam unguenta pretiosa: et dies mortis die nativitatis.
Eccl VulgSist 7:3  Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii: in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit.
Eccl VulgSist 7:4  Melior est ira risu: quia per tristitiam vultus, corrigitur animus delinquentis.
Eccl VulgSist 7:5  Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi laetitia.
Eccl VulgSist 7:6  Melius est a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi.
Eccl VulgSist 7:7  quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti: sed et hoc vanitas.
Eccl VulgSist 7:8  Calumnia conturbat sapientem, et perdet robur cordis illius.
Eccl VulgSist 7:9  Melior est finis orationis, quam principium. Melior est patiens arrogante.
Eccl VulgSist 7:10  Ne sis velox ad irascendum: quia ira in sinu stulti requiescit.
Eccl VulgSist 7:11  Ne dicas: Quid putas causae est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt? stulta enim est huiuscemodi interrogatio.
Eccl VulgSist 7:12  Utilior est sapientia cum divitiis, et magis prodest videntibus solem.
Eccl VulgSist 7:13  Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia. hoc autem plus habet eruditio et sapientia, quod vitam tribuunt possessori suo.
Eccl VulgSist 7:14  Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit.
Eccl VulgSist 7:15  In die bona fruere bonis, et malam diem praecave. sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus, ut non inveniat homo contra eum iustas querimonias.
Eccl VulgSist 7:16  Haec quoque vidi in diebus vanitatis meae: Iustus perit in iustitia sua, et impius multo vivit tempore in malitia sua.
Eccl VulgSist 7:17  Noli esse iustus multum: neque plus sapias quam necesse est, ne obstupescas.
Eccl VulgSist 7:18  Ne impie agas multum: et noli esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo.
Eccl VulgSist 7:19  Bonum est te sustentare iustum, et ab illo ne subtrahas manum tuam: quia qui timet Deum, nihil negligit.
Eccl VulgSist 7:20  Sapientia confortavit sapientem super decem principes civitatis.
Eccl VulgSist 7:21  Non est enim homo iustus in terra, qui faciat bonum, et non peccet.
Eccl VulgSist 7:22  Sed et cunctis sermonibus, qui dicuntur, ne accomodes cor tuum: ne forte audias servum tuum maledicentem tibi.
Eccl VulgSist 7:23  scit enim conscientia tua, quia et tu crebro maledixisti aliis.
Eccl VulgSist 7:24  Cuncta tentavi in sapientia. Dixi: Sapiens efficiar: et ipsa longius recessit a me
Eccl VulgSist 7:25  multo magis quam erat: et alta profunditas, quis inveniet eam?
Eccl VulgSist 7:26  Lustravi universa animo meo, ut scirem, et considerarem, et quaererem sapientiam, et rationem: et ut cognoscerem impietatem stulti, et errorem imprudentium:
Eccl VulgSist 7:27  et inveni amariorem morte mulierem, quae laqueus venatorum est, et sagena cor eius, vincula sunt manus illius. qui placet Deo, effugiet illam: qui autem peccator est, capietur ab illa.
Eccl VulgSist 7:28  Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes, unum et alterum, ut invenirem rationem,
Eccl VulgSist 7:29  quam adhuc quaerit anima mea, et non inveni. Virum de mille unum reperi, mulierem ex omnibus non inveni.
Eccl VulgSist 7:30  Solummodo hoc inveni, quod fecerit Deus hominem rectum, et ipse se infinitis miscuerit quaestionibus. Quis talis ut sapiens est? et quis cognovit solutionem verbi?