Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ECCLESIASTES
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12
Prev Up Next
Chapter 5
Eccl VulgSist 5:1  Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo. Deus enim in caelo, et tu super terram: idcirco sint pauci sermones tui.
Eccl VulgSist 5:2  Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenietur stultitia.
Eccl VulgSist 5:3  Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere: displicet enim ei infidelis et stulta promissio. sed quodcumque voveris, redde:
Eccl VulgSist 5:4  multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere.
Eccl VulgSist 5:5  Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam: neque dicas coram angelo: Non est providentia: ne forte iratus Deus contra sermones tuos, dissipet cuncta opera manuum tuarum.
Eccl VulgSist 5:6  Ubi multa sunt somnia, plurimae sunt vanitates, et sermones innumeri: tu vero Deum time.
Eccl VulgSist 5:7  Si videris calumnias egenorum, et violenta iudicia, et subverti iustitiam in provincia, non mireris super hoc negotio: quia excelso excelsior est alius, et super hos quoque eminentiores sunt alii,
Eccl VulgSist 5:8  et insuper universae terrae rex imperat servienti.
Eccl VulgSist 5:9  Avarus non implebitur pecunia: et qui amat divitias, fructum non capiet ex eis: et hoc ergo vanitas.
Eccl VulgSist 5:10  Ubi multae sunt opes, multi et qui comedunt eas. Et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis?
Eccl VulgSist 5:11  Dulcis est somnus operanti, sive parum, sive multum comedat: saturitas autem divitis non sinit eum dormire.
Eccl VulgSist 5:12  Est et alia infirmitas pessima, quam vidi sub sole: divitiae conservatae in malum domini sui.
Eccl VulgSist 5:13  Pereunt enim in afflictione pessima: generavit filium, qui in summa egestate erit.
Eccl VulgSist 5:14  Sicut egressus est nudus de utero matris suae, sic revertetur, et nihil auferet secum de labore suo.
Eccl VulgSist 5:15  Miserabilis prorsus infirmitas: quo modo venit, sic revertetur. Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum?
Eccl VulgSist 5:16  Cunctis diebus vitae suae comedit in tenebris et in curis multis, et in aerumna atque tristitia.
Eccl VulgSist 5:17  Hoc itaque visum est mihi bonum ut comedat quis, et bibat, et fruatur laetitia ex labore suo, quo laboravit ipse sub sole numero dierum vitae suae, quos dedit ei Deus, et haec est pars illius.
Eccl VulgSist 5:18  Et omni homini, cui dedit Deus divitias, atque substantiam, potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis, et fruatur parte sua, et laetetur de labore suo: hoc est donum Dei.
Eccl VulgSist 5:19  Non enim satis recordabitur dierum vitae suae, eo quod Deus occupet deliciis cor eius.