Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EZEKIEL
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 35
Ezek VulgSist 35:2  Fili hominis pone faciem tuam adversum montem Seir, et prophetabis de eo, et dices illi:
Ezek VulgSist 35:3  Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te mons Seir, et extendam manum meam super te, et dabo te desolatum atque desertum.
Ezek VulgSist 35:4  Urbes tuas demoliar, et tu desertus eris: et scies quia ego Dominus.
Ezek VulgSist 35:5  Eo quod fueris inimicus sempiternus, et concluseris filios Israel in manus gladii in tempore afflictionis eorum, in tempore iniquitatis extremae:
Ezek VulgSist 35:6  Propterea vivo ego, dicit Dominus Deus: quoniam sanguini tradam te, et sanguis te persequetur: et cum sanguinem oderis, sanguis persequetur te.
Ezek VulgSist 35:7  Et dabo montem Seir desolatum atque desertum: et auferam de eo euntem, et redeuntem.
Ezek VulgSist 35:8  Et implebo montes eius occisorum suorum: in collibus tuis, et in vallibus tuis, atque in torrentibus interfecti gladio cadent.
Ezek VulgSist 35:9  In solitudines sempiternas tradam te, et civitates tuae non habitabuntur: et scietis quia ego Dominus Deus.
Ezek VulgSist 35:10  Eo quod dixeris: Duae gentes, et duae terrae meae erunt, et hereditate possidebo eas: cum Dominus esset ibi:
Ezek VulgSist 35:11  Propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quia faciam iuxta iram tuam, et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habens eos: et notus efficiar per eos cum te iudicavero.
Ezek VulgSist 35:12  Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua, quae locutus es de montibus Israel, dicens: Deserti, nobis ad devorandum dati sunt.
Ezek VulgSist 35:13  Et insurrexistis super me ore vestro, et rogastis adversum me verba vestra: ego audivi.
Ezek VulgSist 35:14  Haec dicit Dominus Deus: Laetante universa terra, in solitudinem te redigam.
Ezek VulgSist 35:15  Sicuti gavisus es super hereditatem domus Israel, eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi: dissipatus eris mons Seir, et Idumaea omnis: et scient quia ego Dominus.