EZEKIEL
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
Chapter 35
Ezek | VulgCont | 35:2 | Fili hominis pone faciem tuam adversum montem Seir, et prophetabis de eo, et dices illi: | |
Ezek | VulgCont | 35:3 | Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te mons Seir, et extendam manum meam super te, et dabo te desolatum atque desertum. | |
Ezek | VulgCont | 35:5 | Eo quod fueris inimicus sempiternus, et concluseris filios Israel in manus gladii in tempore afflictionis eorum, in tempore iniquitatis extremæ: | |
Ezek | VulgCont | 35:6 | Propterea vivo ego, dicit Dominus Deus: quoniam sanguini tradam te, et sanguis te persequetur: et cum sanguinem oderis, sanguis persequetur te. | |
Ezek | VulgCont | 35:7 | Et dabo montem Seir desolatum atque desertum: et auferam de eo euntem, et redeuntem. | |
Ezek | VulgCont | 35:8 | Et implebo montes eius occisorum suorum: in collibus tuis, et in vallibus tuis, atque in torrentibus interfecti gladio cadent. | |
Ezek | VulgCont | 35:9 | In solitudines sempiternas tradam te, et civitates tuæ non habitabuntur: et scietis quia ego Dominus Deus. | |
Ezek | VulgCont | 35:10 | Eo quod dixeris: Duæ gentes, et duæ terræ meæ erunt, et hereditate possidebo eas: cum Dominus esset ibi: | |
Ezek | VulgCont | 35:11 | Propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quia faciam iuxta iram tuam, et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habens eos: et notus efficiar per eos cum te iudicavero. | |
Ezek | VulgCont | 35:12 | Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua, quæ locutus es de montibus Israel, dicens: Deserti, nobis ad devorandum dati sunt. | |
Ezek | VulgCont | 35:13 | Et insurrexistis super me ore vestro, et derogastis adversum me verba vestra: ego audivi. | |