EZEKIEL
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
Chapter 22
Ezek | VulgCont | 22:3 | Et ostendes ei omnes abominationes suas, et dices: Hæc dicit Dominus Deus: Civitas effundens sanguinem in medio sui ut veniat tempus eius: et quæ fecit idola contra semetipsam ut pollueretur. | |
Ezek | VulgCont | 22:4 | In sanguine tuo, qui a te effusus est, deliquisti: et in idolis tuis, quæ fecisti, polluta es: et appropinquare fecisti dies tuos, et adduxisti tempus annorum tuorum: propterea dedi te opprobrium Gentibus, et irrisionem universis terris. | |
Ezek | VulgCont | 22:5 | Quæ iuxta sunt, et quæ procul a te, triumphabunt de te: sordida, nobilis, grandis interitu. | |
Ezek | VulgCont | 22:6 | Ecce principes Israel singuli in brachio suo fuerunt in te ad effundendum sanguinem. | |
Ezek | VulgCont | 22:7 | Patrem, et matrem contumeliis affecerunt in te, advenam calumniati sunt in medio tui, pupillum et viduam contristaverunt apud te: | |
Ezek | VulgCont | 22:9 | Viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem, et super montes comederunt in te, scelus operati sunt in medio tui. | |
Ezek | VulgCont | 22:10 | Verecundiora patris discooperuerunt in te, immunditiam menstruatæ humiliaverunt in te. | |
Ezek | VulgCont | 22:11 | Et unusquisque in uxorem proximi sui operatus est abominationem, et socer nurum suam polluit nefarie, frater sororem suam filiam patris sui oppressit in te. | |
Ezek | VulgCont | 22:12 | Munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem: usuram, et superabundantiam accepisti, et avare proximos tuos calumniabaris: meique oblita es, ait Dominus Deus. | |
Ezek | VulgCont | 22:13 | Ecce complosi manus meas super avaritiam tuam, quam fecisti, et super sanguinem, qui effusus est in medio tui. | |
Ezek | VulgCont | 22:14 | Numquid sustinebit cor tuum, aut prævalebunt manus tuæ in diebus, quos ego faciam tibi? Ego Dominus locutus sum, et faciam. | |
Ezek | VulgCont | 22:15 | Et dispergam te in nationes, et ventilabo te in terras, et deficere faciam immunditiam tuam a te. | |
Ezek | VulgCont | 22:18 | Fili hominis, versa est mihi domus Israel in scoriam: omnes isti æs, et stannum, et ferrum, et plumbum in medio fornacis: scoria argenti facti sunt. | |
Ezek | VulgCont | 22:19 | Propterea hæc dicit Dominus Deus: Eo quod versi estis omnes in scoriam, propterea ecce ego congregabo vos in medio Ierusalem, | |
Ezek | VulgCont | 22:20 | congregatione argenti, et æris, et stanni, et ferri, et plumbi in medio fornacis: ut succendam in ea ignem ad conflandum. Sic congregabo in furore meo, et in ira mea, et requiescam: et conflabo vos. | |
Ezek | VulgCont | 22:21 | Et congregabo vos, et succendam vos in igne furoris mei, et conflabimini in medio eius. | |
Ezek | VulgCont | 22:22 | Ut conflatur argentum in medio fornacis, sic eritis in medio eius: et scietis quia ego Dominus, cum effuderim indignationem meam super vos. | |
Ezek | VulgCont | 22:25 | Coniuratio prophetarum in medio eius, sicut leo rugiens, rapiensque prædam, animas devoraverunt, opes et pretium acceperunt, viduas eius multiplicaverunt in medio illius. | |
Ezek | VulgCont | 22:26 | Sacerdotes eius contempserunt legem meam, et polluerunt sanctuaria mea: inter sanctum et profanum non habuerunt distantiam: et inter pollutum et mundum non intellexerunt: et a Sabbatis meis averterunt oculos suos, et coinquinabar in medio eorum. | |
Ezek | VulgCont | 22:27 | Principes eius in medio illius, quasi lupi rapientes prædam ad effundendum sanguinem, et ad perdendas animas, et avare ad sectanda lucra. | |
Ezek | VulgCont | 22:28 | Prophetæ autem eius liniebant eos absque temperamento, videntes vana, et divinantes eis mendacium, dicentes: Hæc dicit Dominus Deus, cum Dominus non sit locutus. | |
Ezek | VulgCont | 22:29 | Populi terræ calumniabantur calumniam, et rapiebant violenter: egenum, et pauperem affligebant, et advenam opprimebant calumnia absque iudicio. | |
Ezek | VulgCont | 22:30 | Et quæsivi de eis virum, qui interponeret sepem, et staret oppositus contra me pro terra, ne dissiparem eam: et non inveni. | |