Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EZEKIEL
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 22
Ezek VulgCont 22:2  Et tu fili hominis nonne iudicas, nonne iudicas civitatem sanguinum?
Ezek VulgCont 22:3  Et ostendes ei omnes abominationes suas, et dices: Hæc dicit Dominus Deus: Civitas effundens sanguinem in medio sui ut veniat tempus eius: et quæ fecit idola contra semetipsam ut pollueretur.
Ezek VulgCont 22:4  In sanguine tuo, qui a te effusus est, deliquisti: et in idolis tuis, quæ fecisti, polluta es: et appropinquare fecisti dies tuos, et adduxisti tempus annorum tuorum: propterea dedi te opprobrium Gentibus, et irrisionem universis terris.
Ezek VulgCont 22:5  Quæ iuxta sunt, et quæ procul a te, triumphabunt de te: sordida, nobilis, grandis interitu.
Ezek VulgCont 22:6  Ecce principes Israel singuli in brachio suo fuerunt in te ad effundendum sanguinem.
Ezek VulgCont 22:7  Patrem, et matrem contumeliis affecerunt in te, advenam calumniati sunt in medio tui, pupillum et viduam contristaverunt apud te:
Ezek VulgCont 22:8  Sanctuaria mea sprevisti, et Sabbata mea polluisti.
Ezek VulgCont 22:9  Viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem, et super montes comederunt in te, scelus operati sunt in medio tui.
Ezek VulgCont 22:10  Verecundiora patris discooperuerunt in te, immunditiam menstruatæ humiliaverunt in te.
Ezek VulgCont 22:11  Et unusquisque in uxorem proximi sui operatus est abominationem, et socer nurum suam polluit nefarie, frater sororem suam filiam patris sui oppressit in te.
Ezek VulgCont 22:12  Munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem: usuram, et superabundantiam accepisti, et avare proximos tuos calumniabaris: meique oblita es, ait Dominus Deus.
Ezek VulgCont 22:13  Ecce complosi manus meas super avaritiam tuam, quam fecisti, et super sanguinem, qui effusus est in medio tui.
Ezek VulgCont 22:14  Numquid sustinebit cor tuum, aut prævalebunt manus tuæ in diebus, quos ego faciam tibi? Ego Dominus locutus sum, et faciam.
Ezek VulgCont 22:15  Et dispergam te in nationes, et ventilabo te in terras, et deficere faciam immunditiam tuam a te.
Ezek VulgCont 22:16  Et possidebo te in conspectu Gentium: et scies quia ego Dominus.
Ezek VulgCont 22:18  Fili hominis, versa est mihi domus Israel in scoriam: omnes isti æs, et stannum, et ferrum, et plumbum in medio fornacis: scoria argenti facti sunt.
Ezek VulgCont 22:19  Propterea hæc dicit Dominus Deus: Eo quod versi estis omnes in scoriam, propterea ecce ego congregabo vos in medio Ierusalem,
Ezek VulgCont 22:20  congregatione argenti, et æris, et stanni, et ferri, et plumbi in medio fornacis: ut succendam in ea ignem ad conflandum. Sic congregabo in furore meo, et in ira mea, et requiescam: et conflabo vos.
Ezek VulgCont 22:21  Et congregabo vos, et succendam vos in igne furoris mei, et conflabimini in medio eius.
Ezek VulgCont 22:22  Ut conflatur argentum in medio fornacis, sic eritis in medio eius: et scietis quia ego Dominus, cum effuderim indignationem meam super vos.
Ezek VulgCont 22:24  Fili hominis, dic ei: Tu es terra immunda, et non compluta in die furoris.
Ezek VulgCont 22:25  Coniuratio prophetarum in medio eius, sicut leo rugiens, rapiensque prædam, animas devoraverunt, opes et pretium acceperunt, viduas eius multiplicaverunt in medio illius.
Ezek VulgCont 22:26  Sacerdotes eius contempserunt legem meam, et polluerunt sanctuaria mea: inter sanctum et profanum non habuerunt distantiam: et inter pollutum et mundum non intellexerunt: et a Sabbatis meis averterunt oculos suos, et coinquinabar in medio eorum.
Ezek VulgCont 22:27  Principes eius in medio illius, quasi lupi rapientes prædam ad effundendum sanguinem, et ad perdendas animas, et avare ad sectanda lucra.
Ezek VulgCont 22:28  Prophetæ autem eius liniebant eos absque temperamento, videntes vana, et divinantes eis mendacium, dicentes: Hæc dicit Dominus Deus, cum Dominus non sit locutus.
Ezek VulgCont 22:29  Populi terræ calumniabantur calumniam, et rapiebant violenter: egenum, et pauperem affligebant, et advenam opprimebant calumnia absque iudicio.
Ezek VulgCont 22:30  Et quæsivi de eis virum, qui interponeret sepem, et staret oppositus contra me pro terra, ne dissiparem eam: et non inveni.
Ezek VulgCont 22:31  Et effudi super eos indignationem meam, in igne iræ meæ consumpsi eos: viam eorum in caput eorum reddidi, ait Dominus Deus.