Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EZEKIEL
Prev Up Next
Chapter 26
Ezek VulgCont 26:1  Et factum est in undecimo anno, prima mensis, factus est sermo Domini ad me, dicens:
Ezek VulgCont 26:2  Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Ierusalem: Euge confractæ sunt portæ populorum, conversa est ad me: implebor, deserta est.
Ezek VulgCont 26:3  Propterea hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego super te Tyre, et ascendere faciam ad te gentes multas, sicut ascendit mare fluctuans.
Ezek VulgCont 26:4  Et dissipabunt muros Tyri, et destruent turres eius: et radam pulverem eius de ea, et dabo eam in limpidissimam petram.
Ezek VulgCont 26:5  Siccatio sagenarum erit in medio maris, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus: et erit in direptionem Gentibus.
Ezek VulgCont 26:6  Filiæ quoque eius, quæ sunt in agro, gladio interficientur: et scient quia ego Dominus.
Ezek VulgCont 26:7  Quia hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor regem Babylonis ab Aquilone regem regum, cum equis, et curribus, et equitibus, et cœtu, populoque magno.
Ezek VulgCont 26:8  Filias tuas, quæ sunt in agro, gladio interficiet: et circumdabit te munitionibus, et comportabit aggerem in gyro: et elevabit contra te clypeum.
Ezek VulgCont 26:9  Et vineas, et arietes temperabit in muros tuos, et turres tuas destruet in armatura sua.
Ezek VulgCont 26:10  Inundatione equorum eius operiet te pulvis eorum: a sonitu equitum, et rotarum, et curruum movebuntur muri tui, cum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitum urbis dissipatæ.
Ezek VulgCont 26:11  Ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas: populum tuum gladio cædet, et statuæ tuæ nobiles in terram corruent.
Ezek VulgCont 26:12  Vastabunt opes tuas, diripient negotiationes tuas: et destruent muros tuos, et domos tuas præclaras subvertent: et lapides tuos, et ligna tua, et pulverem tuum in medio aquarum ponent.
Ezek VulgCont 26:13  Et quiescere faciam multitudinem canticorum tuorum, et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius.
Ezek VulgCont 26:14  Et dabo te in limpidissimam petram, siccatio sagenarum eris, nec ædificaberis ultra: quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.
Ezek VulgCont 26:15  Hæc dicit Dominus Deus Tyro: Numquid non a sonitu ruinæ tuæ, et gemitu interfectorum tuorum cum occisi fuerint, in medio tui commovebuntur insulæ?
Ezek VulgCont 26:16  Et descendent de sedibus suis omnes principes maris: et auferent exuvias suas, et vestimenta sua varia abiicient, et induentur stupore: in terra sedebunt, et attoniti super repentino casu tuo admirabuntur.
Ezek VulgCont 26:17  Et assumentes super te lamentum, dicent tibi: Quomodo peristi, quæ habitas in mari, urbs inclyta, quæ fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis, quos formidabant universi?
Ezek VulgCont 26:18  Nunc stupebunt naves in die pavoris tui: et turbabuntur insulæ in mari, eo quod nullus egrediatur ex te.
Ezek VulgCont 26:19  Quia hæc dicit Dominus Deus: Cum dedero te urbem desolatam sicut civitates, quæ non habitantur: et adduxero super te abyssum, et operuerint te aquæ multæ:
Ezek VulgCont 26:20  Et detraxero te cum his, qui descendunt in lacum ad populum sempiternum et collocavero te in terra novissima sicut solitudines veteres cum his, qui deducuntur in lacum, ut non habiteris: porro cum dedero gloriam in terra viventium,
Ezek VulgCont 26:21  in nihilum redigam te, et non eris, et requisita non invenieris ultra in sempiternum, dicit Dominus Deus.