Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EZEKIEL
Prev Up Next
Chapter 11
Ezek VulgCont 11:1  Et elevavit me Spiritus, et introduxit me ad portam domus Domini orientalem, quæ respicit ad solis ortum: et ecce in introitu portæ viginti quinque viri: et vidi in medio eorum Iezoniam filium Azur, et Pheltiam filium Banaiæ, principes populi.
Ezek VulgCont 11:2  Dixitque ad me: Fili hominis, hi sunt viri, qui cogitant iniquitatem, et tractant consilium pessimum in urbe ista,
Ezek VulgCont 11:3  dicentes: Nonne dudum ædificatæ sunt domus? Hæc est lebes, nos autem carnes.
Ezek VulgCont 11:4  Idcirco vaticinare de eis, vaticinare fili hominis.
Ezek VulgCont 11:5  Et irruit in me Spiritus Domini, et dixit ad me: Loquere: Hæc dicit Dominus: Sic locuti estis domus Israel, et cogitationes cordis vestri ego novi.
Ezek VulgCont 11:6  Plurimos occidistis in urbe hac, et implestis vias eius interfectis.
Ezek VulgCont 11:7  Propterea hæc dicit Dominus Deus: Interfecti vestri, quos posuistis in medio eius, hi sunt carnes, et hæc est lebes: et educam vos de medio eius.
Ezek VulgCont 11:8  Gladium metuistis, et gladium inducam super vos, ait Dominus Deus.
Ezek VulgCont 11:9  Et eiiciam vos de medio eius, daboque vos in manu hostium, et faciam in vobis iudicia.
Ezek VulgCont 11:10  Gladio cadetis: in finibus Israel iudicabo vos, et scietis quia ego Dominus.
Ezek VulgCont 11:11  Hæc non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio eius in carnes: in finibus Israel iudicabo vos.
Ezek VulgCont 11:12  Et scietis quia ego Dominus: quia in præceptis meis non ambulastis, et iudicia mea non fecistis, sed iuxta iudicia Gentium, quæ in circuitu vestro sunt, estis operati.
Ezek VulgCont 11:13  Et factum est, cum prophetarem, Pheltias filius Banaiæ mortuus est: et cecidi in faciem meam clamans voce magna, et dixi: Heu, heu, heu Domine Deus: consummationem tu facis reliquiarum Israel?
Ezek VulgCont 11:15  Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui, et omnis domus Israel, universi, quibus dixerunt habitatores Ierusalem: Longe recedite a Domino, nobis data est terra in possessionem.
Ezek VulgCont 11:16  Propterea hæc dicit Dominus Deus, quia longe feci eos in Gentibus, et quia dispersi eos in terris: ero eis in sanctificationem modicam in terris, ad quas venerunt.
Ezek VulgCont 11:17  Propterea loquere: Hæc dicit Dominus Deus: Congregabo vos de populis, et adunabo de terris, in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israel.
Ezek VulgCont 11:18  Et ingredientur illuc, et auferent omnes offensiones, cunctasque abominationes eius de illa.
Ezek VulgCont 11:19  Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum: et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum:
Ezek VulgCont 11:20  Ut in præceptis meis ambulent, et iudicia mea custodiant, faciantque ea: et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum.
Ezek VulgCont 11:21  Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capite suo ponam, dicit Dominus Deus.
Ezek VulgCont 11:22  Et elevaverunt cherubim alas suas, et rotæ cum eis: et gloria Dei Israel erat super ea.
Ezek VulgCont 11:23  Et ascendit gloria Domini de medio civitatis, stetitque super montem, qui est ad Orientem urbis.
Ezek VulgCont 11:24  Et Spiritus levavit me, adduxitque in Chaldæam ad transmigrationem, in visione in Spiritu Dei: et sublata est a me visio, quam videram.
Ezek VulgCont 11:25  Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini, quæ ostenderat mihi.