EZEKIEL
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
Chapter 10
Ezek | VulgCont | 10:1 | Et vidi, et ecce in firmamento, quod erat super caput cherubim, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii, apparuit super ea. | |
Ezek | VulgCont | 10:2 | Et dixit ad virum, qui indutus erat lineis, et ait: Ingredere in medio rotarum, quæ sunt subtus cherubim, et imple manum tuam prunis ignis, quæ sunt inter cherubim, et effunde super civitatem. Ingressusque est in conspectu meo: | |
Ezek | VulgCont | 10:3 | cherubim autem stabant a dextris domus cum ingrederetur vir, et nubes implevit atrium interius. | |
Ezek | VulgCont | 10:4 | Et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus: et repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore gloriæ Domini. | |
Ezek | VulgCont | 10:5 | Et sonitus alarum cherubim audiebatur usque ad atrium exterius, quasi vox Dei omnipotentis loquentis. | |
Ezek | VulgCont | 10:6 | Cumque præcepisset viro, qui indutus erat lineis, dicens: Sume ignem de medio rotarum, quæ sunt inter cherubim: ingressus ille stetit iuxta rotam. | |
Ezek | VulgCont | 10:7 | Et extendit cherub manum de medio cherubim ad ignem, qui erat inter cherubim: et sumpsit, et dedit in manus eius, qui indutus erat lineis: qui accipiens egressus est. | |
Ezek | VulgCont | 10:9 | Et vidi, et ecce quattuor rotæ iuxta cherubim: rota una iuxta cherub unum, et rota alia iuxta cherub unum: species autem rotarum erat quasi visio lapidis chrysolithi. | |
Ezek | VulgCont | 10:11 | Cumque ambularent, in quattuor partes gradiebantur: et non revertebantur ambulantes, sed ad locum, ad quem ire declinabat quæ prima erat, sequebantur et ceteræ, nec convertebantur. | |
Ezek | VulgCont | 10:12 | Et omne corpus earum, et colla, et manus, et pennæ, et circuli plena erant oculis, in circuitu quattuor rotarum. | |
Ezek | VulgCont | 10:14 | Quattuor autem facies habebat unum: facies una, facies cherub: et facies secunda, facies hominis: et in tertio facies leonis: et in quarto facies aquilæ. | |
Ezek | VulgCont | 10:16 | Cumque ambularent cherubim, ibant pariter et rotæ iuxta ea: et cum elevarent cherubim alas suas ut exaltarentur de terra, non residebant rotæ, sed et ipsæ iuxta erant. | |
Ezek | VulgCont | 10:17 | Stantibus illis, stabant: et cum elevatis elevabantur: spiritus enim vitæ erat in eis. | |
Ezek | VulgCont | 10:19 | Et elevantia cherubim alas suas, exaltata sunt a terra coram me: et illis egredientibus, rotæ quoque subsecutæ sunt: et stetit in introitu portæ domus Domini orientalis: et gloria Dei Israel erat super ea. | |
Ezek | VulgCont | 10:20 | Ipsum est animal quod vidi subter Deum Israel iuxta fluvium Chobar: et intellexi quia cherubim essent. | |
Ezek | VulgCont | 10:21 | Quattuor vultus uni, et quattuor alæ uni: et similitudo manus hominis sub alis eorum. | |