EZEKIEL
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
Chapter 12
Ezek | VulgCont | 12:2 | Fili hominis in medio domus exasperantis tu habitas: qui oculos habent ad videndum, et non vident: et aures ad audiendum, et non audiunt: quia domus exasperans est. | |
Ezek | VulgCont | 12:3 | Tu ergo fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis, et transmigrabis per diem coram eis: transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum, si forte aspiciant: quia domus exasperans est. | |
Ezek | VulgCont | 12:4 | Et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum: tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans. | |
Ezek | VulgCont | 12:6 | In conspectu eorum in humeris portaberis, in caligine effereris: faciem tuam velabis, et non videbis terram. Quia portentum dedi te domui Israel. | |
Ezek | VulgCont | 12:7 | Feci ergo sicut præceperat mihi Dominus: vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem: et vespere perfodi mihi parietem manu: et in caligine egressus sum, in humeris portatus in conspectu eorum. | |
Ezek | VulgCont | 12:9 | Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israel, domus exasperans: Quid tu facis? | |
Ezek | VulgCont | 12:10 | Dic ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Super ducem onus istud, qui est in Ierusalem, et super omnem domum Israel, quæ est in medio eorum. | |
Ezek | VulgCont | 12:11 | Dic: Ego portentum vestrum: quomodo feci, sic fiet illis. In transmigrationem, et in captivitatem ibunt. | |
Ezek | VulgCont | 12:12 | Et dux, qui est in medio eorum, in humeris portabitur, in caligine egredietur: parietem perfodient ut educant eum: facies eius operietur ut non videat oculo terram. | |
Ezek | VulgCont | 12:13 | Et extendam rete meum super eum, et capietur in sagena mea: et adducam eum in Babylonem in terram Chaldæorum: et ipsam non videbit, ibique morietur. | |
Ezek | VulgCont | 12:14 | Et omnes, qui circa eum sunt, præsidium eius, et agmina eius dispergam in omnem ventum: et gladium evaginabo post eos. | |
Ezek | VulgCont | 12:15 | Et scient quia ego Dominus, quando dispersero illos in Gentibus, et disseminavero eos in terris. | |
Ezek | VulgCont | 12:16 | Et relinquam ex eis viros paucos a gladio, et fame, et pestilentia: ut enarrent omnia scelera eorum in Gentibus, ad quas ingredientur: et scient quia ego Dominus. | |
Ezek | VulgCont | 12:18 | Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede: sed et aquam tuam in festinatione, et mœrore bibe. | |
Ezek | VulgCont | 12:19 | Et dices ad populum terræ: Hæc dicit Dominus Deus ad eos, qui habitant in Ierusalem in terra Israel: Panem suum in solicitudine comedent, et aquam suam in desolatione bibent: ut desoletur terra a multitudine sua, propter iniquitatem omnium, qui habitant in ea. | |
Ezek | VulgCont | 12:20 | Et civitates, quæ nunc habitantur, desolatæ erunt, terraque deserta: et scietis quia ego Dominus. | |
Ezek | VulgCont | 12:22 | Fili hominis, quod est proverbium istud vobis in terra Israel? dicentium: In longum differentur dies, et peribit omnis visio. | |
Ezek | VulgCont | 12:23 | Ideo dic ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Quiescere faciam proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in Israel: et loquere ad eos quod appropinquaverint dies, et sermo omnis visionis. | |
Ezek | VulgCont | 12:24 | Non enim erit ultra omnis visio cassa, neque divinatio ambigua in medio filiorum Israel. | |
Ezek | VulgCont | 12:25 | Quia ego Dominus loquar: et quodcumque locutus fuero verbum, fiet, et non prolongabitur amplius: sed in diebus vestris domus exasperans loquar verbum, et faciam illud, dicit Dominus Deus. | |
Ezek | VulgCont | 12:27 | Fili hominis, ecce domus Israel dicentium: Visio, quam hic videt, in dies multos: et in tempora longa iste prophetat. | |