Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
HABAKKUK
1 2 3
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 3
Haba VulgSist 3:2  Domine audivi auditionem tuam, et timui. Domine opus tuum in medio annorum vivifica illud: In medio annorum notum facies: cum iratus fueris, misericordiae recordaberis.
Haba VulgSist 3:3  Deus ab Austro veniet, et sanctus de monte Pharan: Operuit caelos gloria eius: et laudis eius plena est terra.
Haba VulgSist 3:4  Splendor eius ut lux erit: cornua in manibus eius: Ibi abscondita est fortitudo eius:
Haba VulgSist 3:5  ante faciem eius ibit mors. Egredietur diabolus ante pedes eius.
Haba VulgSist 3:6  Stetit, et mensus est terram. Aspexit, et dissolvit Gentes: et contriti sunt montes saeculi. Incurvati sunt colles mundi, ab itineribus aeternitatis eius.
Haba VulgSist 3:7  Pro iniquitate vidi tentoria Aethiopiae, turbabuntur pelles terrae Madian.
Haba VulgSist 3:8  Numquid in fluminibus iratus es Domine? aut in fluminibus furor tuus? vel in mari indignatio tua? Qui ascendis super equos tuos: et quadrigae tuae salvatio.
Haba VulgSist 3:9  Suscitans suscitabis arcum tuum: iuramenta tribubus quae locutus es: Fluvios scindes terrae:
Haba VulgSist 3:10  viderunt te, et doluerunt montes: gurges aquarum transiit. Dedit abyssus vocem suam: altitudo manus suas levavit.
Haba VulgSist 3:11  Sol, et luna steterunt in habitaculo suo, in luce sagittarum tuarum, ibunt in splendore fulgurantis hastae tuae.
Haba VulgSist 3:12  In fremitu conculcabis terram: et in furore obstupefacies Gentes.
Haba VulgSist 3:13  Egressus es in salutem populi tui: in salutem cum Christo tuo: Percussisti caput de domo impii: denudasti fundamentum eius usque ad collum.
Haba VulgSist 3:14  Maledixisti sceptris eius, capiti bellatorum eius, venientibus ut turbo ad dispergendum me. Exultatio eorum sicut eius, qui devorat pauperem in abscondito.
Haba VulgSist 3:15  Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum.
Haba VulgSist 3:16  Audivi, et conturbatus est venter meus: a voce contremuerunt labia mea. Ingrediatur putredo in ossibus meis, et subter me scateat. Ut requiescam in die tribulationis: ut ascendam ad populum accinctum nostrum.
Haba VulgSist 3:17  Ficus enim non florebit: et non erit germen in vineis. Mentietur opus olivae: et arva non afferent cibum. Abscindetur de ovili pecus: et non erit armentum in praesepibus.
Haba VulgSist 3:18  Ego autem in Domino gaudebo: et exultabo in Deo Iesu meo.
Haba VulgSist 3:19  Deus Dominus fortitudo mea: et ponet pedes meos quasi cervorum. Et super excelsa mea deducet me victor in psalmis canentem.