Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
HABAKKUK
1 2 3
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 3
Haba Vulgate 3:2  Domine audivi auditionem tuam et timui Domine opus tuum in medio annorum vivifica illud in medio annorum notum facies cum iratus fueris misericordiae recordaberis
Haba Vulgate 3:3  Deus ab austro veniet et Sanctus de monte Pharan semper operuit caelos gloria eius et laudis eius plena est terra
Haba Vulgate 3:4  splendor eius ut lux erit cornua in manibus eius ibi abscondita est fortitudo eius
Haba Vulgate 3:5  ante faciem eius ibit mors et egredietur diabolus ante pedes eius
Haba Vulgate 3:6  stetit et mensus est terram aspexit et dissolvit gentes et contriti sunt montes saeculi incurvati sunt colles mundi ab itineribus aeternitatis eius
Haba Vulgate 3:7  pro iniquitate vidi tentoria Aethiopiae turbabuntur pelles terrae Madian
Haba Vulgate 3:8  numquid in fluminibus iratus es Domine aut in fluminibus furor tuus vel in mari indignatio tua quia ascendes super equos tuos et quadrigae tuae salvatio
Haba Vulgate 3:9  suscitans suscitabis arcum tuum iuramenta tribubus quae locutus es semper fluvios scindes terrae
Haba Vulgate 3:10  viderunt te et doluerunt montes gurges aquarum transiit dedit abyssus vocem suam altitudo manus suas levavit
Haba Vulgate 3:11  sol et luna steterunt in habitaculo suo in luce sagittarum tuarum ibunt in splendore fulgurantis hastae tuae
Haba Vulgate 3:12  in fremitu conculcabis terram in furore obstupefacies gentes
Haba Vulgate 3:13  egressus es in salutem populi tui in salutem cum christo tuo percussisti caput de domo impii denudasti fundamentum usque ad collum semper
Haba Vulgate 3:14  maledixisti sceptris eius capiti bellatorum eius venientibus ut turbo ad dispergendum me exultatio eorum sicut eius qui devorat pauperem in abscondito
Haba Vulgate 3:15  viam fecisti in mari equis tuis in luto aquarum multarum
Haba Vulgate 3:16  audivi et conturbatus est venter meus ad vocem contremuerunt labia mea ingrediatur putredo in ossibus meis et subter me scateat ut requiescam in die tribulationis ut ascendam ad populum accinctum nostrum
Haba Vulgate 3:17  ficus enim non florebit et non erit germen in vineis mentietur opus olivae et arva non adferent cibum abscidetur de ovili pecus et non erit armentum in praesepibus
Haba Vulgate 3:18  ego autem in Domino gaudebo exultabo in Deo Iesu meo
Haba Vulgate 3:19  Dominus Deus fortitudo mea et ponet pedes meos quasi cervorum et super excelsa mea deducet me victori in psalmis canentem