HEBREWS
Chapter 1
Hebr | VulgCont | 1:2 | novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit heredem universorum, per quem fecit et sæcula: | |
Hebr | VulgCont | 1:3 | qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ eius, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram Maiestatis in excelsis: | |
Hebr | VulgCont | 1:5 | Cui enim dixit aliquando Angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et rursum: Ego ero illi in Patrem, et ipse erit mihi in Filium? | |
Hebr | VulgCont | 1:6 | Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit: Et adorent eum omnes Angeli Dei. | |
Hebr | VulgCont | 1:7 | Et ad Angelos quidem dicit: Qui facit Angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis. | |
Hebr | VulgCont | 1:8 | Ad Filium autem: Thronus tuus Deus in sæculum sæculi: virga æquitatis, virga regni tui. | |
Hebr | VulgCont | 1:9 | Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo exultationis præ participibus tuis. | |
Hebr | VulgCont | 1:12 | et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. | |
Hebr | VulgCont | 1:13 | Ad quem autem Angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? | |