HEBREWS
Chapter 2
Hebr | VulgCont | 2:1 | Propterea abundantius oportet observare nos ea, quæ audivimus ne forte pereffluamus. | |
Hebr | VulgCont | 2:2 | Si enim qui per Angelos dictus est sermo, factus est firmus, et omnis prævaricatio, et inobedientia accepit iustam mercedis retributionem: | |
Hebr | VulgCont | 2:3 | quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem? Quæ cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis, qui audierunt, in nos confirmata est, | |
Hebr | VulgCont | 2:4 | contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem. | |
Hebr | VulgCont | 2:6 | Testatus est autem in quodam loco quis, dicens: Quid est homo quod memor es eius, aut Filius hominis quoniam visitas eum? | |
Hebr | VulgCont | 2:7 | Minuisti eum paulo minus ab Angelis: gloria et honore coronasti eum: et constituisti eum super opera manuum tuarum. | |
Hebr | VulgCont | 2:8 | Omnia subiecisti sub pedibus eius: In eo enim quod omnia ei subiecit, nihil dimisit non subiectum ei. Nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei. | |
Hebr | VulgCont | 2:9 | Eum autem, qui modico quam Angeli minoratus est, videmus Iesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum: ut gratia Dei, pro omnibus gustaret mortem. | |
Hebr | VulgCont | 2:10 | Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare. | |
Hebr | VulgCont | 2:11 | Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes. Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, dicens: | |
Hebr | VulgCont | 2:13 | Et iterum: Ego ero fidens in eum. Et iterum: Ecce ego, et pueri mei, quos dedit mihi Deus. | |
Hebr | VulgCont | 2:14 | Quia ergo pueri communicaverunt carni, et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem: ut per mortem destrueret eum, qui habebat mortis imperium, id est, diabolum: | |
Hebr | VulgCont | 2:17 | Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret, et fidelis Pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta populi. | |