Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
HEBREWS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 12
Hebr VulgCont 12:1  Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen:
Hebr VulgCont 12:2  aspicientes in Auctorem fidei, et consummatorem Iesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet.
Hebr VulgCont 12:3  Recogitate enim eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem: ut ne fatigemini, animis vestris deficientes.
Hebr VulgCont 12:4  Nondum enim usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes:
Hebr VulgCont 12:5  et obliti estis consolationis, quæ vobis tamquam filiis loquitur, dicens: Fili mi, noli negligere disciplinam Domini: neque fatigeris dum ab eo argueris.
Hebr VulgCont 12:6  Quem enim diligit Dominus, castigat: flagellat autem omnem filium, quem recipit.
Hebr VulgCont 12:7  In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus: quis enim filius, quem non corripit pater?
Hebr VulgCont 12:8  Quod si extra disciplinam estis, cuius participes facti sunt omnes: ergo adulteri, et non filii estis.
Hebr VulgCont 12:9  Deinde patres quidem carnis nostræ, eruditores habuimus, et reverebamur eos. Non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus?
Hebr VulgCont 12:10  Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos: hic autem ad id, quod utile est in recipiendo sanctificationem eius.
Hebr VulgCont 12:11  Omnis autem disciplina in præsenti quidem videtur non esse gaudii, sed mœroris: postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet iustitiæ.
Hebr VulgCont 12:12  Propter quod remissas manus, et soluta genua, erigite,
Hebr VulgCont 12:13  et gressus rectos facite pedibus vestris: ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur.
Hebr VulgCont 12:14  Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum:
Hebr VulgCont 12:15  contemplantes ne quis desit gratiæ Dei: ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi:
Hebr VulgCont 12:16  ne quis fornicator, aut profanus ut Esau: qui propter unam escam vendidit primitiva sua:
Hebr VulgCont 12:17  scitote enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem, reprobatus est: non enim invenit pœnitentiæ locum, quamquam cum lacrymis inquisisset eam.
Hebr VulgCont 12:18  Non enim accessistis ad tractabilem montem, et accensibilem ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam,
Hebr VulgCont 12:19  et tubæ sonum, et vocem verborum, quam qui audierunt, excusaverunt se, ne eis fieret verbum.
Hebr VulgCont 12:20  Non enim portabant quod dicebatur: Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur.
Hebr VulgCont 12:21  Et ita terribile erat quod videbatur. Moyses dixit: Exterritus sum, et tremebundus.
Hebr VulgCont 12:22  Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Ierusalem cælestem, et multorum millium Angelorum frequentiam,
Hebr VulgCont 12:23  et Ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in cælis, et iudicem omnium Deum, et spiritus iustorum perfectorum,
Hebr VulgCont 12:24  et testamenti novi mediatorem Iesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel.
Hebr VulgCont 12:25  Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum, qui super terram loquebatur: multo magis nos, qui de cælis loquentem nobis avertimus.
Hebr VulgCont 12:26  Cuius vox movit terram tunc: nunc autem repromittit, dicens: Adhuc semel: et ego movebo non solum terram, sed et cælum.
Hebr VulgCont 12:27  Quod autem, Adhuc semel, dicit: declarat mobilium translationem tamquam factorum, ut maneant ea, quæ sunt immobilia.
Hebr VulgCont 12:28  Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam: per quam serviamus placentes Deo, cum metu et reverentia.