Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
HEBREWS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 7
Hebr VulgCont 7:1  Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahæ regresso a cæde regum, et benedixit ei:
Hebr VulgCont 7:2  cui et decimas omnium divisit Abraham: primum quidem qui interpretatur rex iustitiæ: deinde autem et rex Salem, quod est, rex pacis,
Hebr VulgCont 7:3  sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitæ habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum.
Hebr VulgCont 7:4  Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimas dedit de præcipuis Abraham patriarcha.
Hebr VulgCont 7:5  Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est, a fratribus suis: quamquam et ipsi exierint de lumbis Abrahæ.
Hebr VulgCont 7:6  Cuius autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham, et hunc, qui habebat repromissiones, benedixit.
Hebr VulgCont 7:7  Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur.
Hebr VulgCont 7:8  Et hic quidem, decimas morientes homines accipiunt: ibi autem contestatur, quia vivit.
Hebr VulgCont 7:9  Et (ut ita dictum sit) per Abraham, et Levi, qui decimas accepit, decimatus est:
Hebr VulgCont 7:10  adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech.
Hebr VulgCont 7:11  Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech, alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici?
Hebr VulgCont 7:12  Translato enim sacerdotio, necesse erat ut et legis translatio fiat.
Hebr VulgCont 7:13  In quo enim hæc dicuntur, de alia tribu est, de qua nullus altari præsto fuit.
Hebr VulgCont 7:14  Manifestum est enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster: in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est.
Hebr VulgCont 7:15  Et amplius adhuc manifestum est: si secundum similitudinem Melchisedech exurgat alius sacerdos,
Hebr VulgCont 7:16  qui non secundum legem mandati carnalis factus est, sed secundum virtutem vitæ insolubilis.
Hebr VulgCont 7:17  Contestatur enim: Quoniam tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech.
Hebr VulgCont 7:18  Reprobatio quidem fit præcedentis mandati, propter infirmitatem eius, et inutilitatem:
Hebr VulgCont 7:19  nihil enim ad perfectum adduxit lex: introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum.
Hebr VulgCont 7:20  Et quantum est non sine iureiurando (alii quidem sine iureiurando sacerdotes facti sunt,
Hebr VulgCont 7:21  hic autem cum iureiurando per eum, qui dixit ad illum: Iuravit Dominus, et non pœnitebit eum: tu es sacerdos in æternum):
Hebr VulgCont 7:22  in tantum melioris testamenti sponsor factus est Iesus.
Hebr VulgCont 7:23  Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere:
Hebr VulgCont 7:24  hic autem eo quod maneat in æternum, sempiternum habet sacerdotium.
Hebr VulgCont 7:25  Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum: semper vivens ad interpellandum pro nobis.
Hebr VulgCont 7:26  Talis enim decebat ut nobis esset Pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior cælis factus:
Hebr VulgCont 7:27  qui non habet necessitatem quotidie, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi: hoc enim fecit semel, seipsum offerendo.
Hebr VulgCont 7:28  Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes: sermo autem iurisiurandi, qui post legem est, Filium in æternum perfectum.