Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
HOSEA
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 12
Hose VulgCont 12:1  Ephraim pascit ventum, et sequitur æstum: tota die mendacium, et vastitatem multiplicat: et fœdus cum Assyriis iniit, et oleum in Ægyptum ferebat.
Hose VulgCont 12:2  Iudicium ergo Domini cum Iuda, et visitatio super Iacob: iuxta vias eius, et iuxta adinventiones eius reddet ei.
Hose VulgCont 12:3  In utero supplantavit fratrem suum: et in fortitudine sua directus est cum angelo.
Hose VulgCont 12:4  Et invaluit ad angelum, et confortatus est: flevit, et rogavit eum: in Bethel invenit eum, et ibi locutus est nobiscum.
Hose VulgCont 12:5  Et Dominus Deus exercituum, Dominus memoriale eius.
Hose VulgCont 12:6  Et tu ad Deum tuum converteris: misericordiam et iudicium custodi, et spera in Deo tuo semper.
Hose VulgCont 12:7  Chanaan, in manu eius statera dolosa, calumniam dilexit.
Hose VulgCont 12:8  Et dixit Ephraim: Verumtamen dives effectus sum, inveni idolum mihi: omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem, quam peccavi.
Hose VulgCont 12:9  Et ego Dominus Deus tuus ex Terra Ægypti, adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus festivitatis.
Hose VulgCont 12:10  Et locutus sum super prophetas, et ego visionem multiplicavi, et in manu prophetarum assimilatus sum.
Hose VulgCont 12:11  Si Galaad idolum, ergo frustra erant in Galgal bobus immolantes: nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri:
Hose VulgCont 12:12  Fugit Iacob in regionem Syriæ, et servivit Israel in uxorem, et in uxorem servavit.
Hose VulgCont 12:13  In propheta autem eduxit Dominus Israel de Ægypto: et in propheta servatus est.
Hose VulgCont 12:14  Ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis, et sanguis eius super eum veniet, et opprobrium eius restituet ei Dominus suus.