Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
HOSEA
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 13
Hose VulgCont 13:1  Loquente Ephraim, horror invasit Israel, et deliquit in Baal, et mortuus est.
Hose VulgCont 13:2  Et nunc addiderunt ad peccandum: feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum, factura artificum totum est: his ipsi dicunt: Immolate homines vitulos adorantes.
Hose VulgCont 13:3  Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens, sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.
Hose VulgCont 13:4  Ego autem Dominus Deus tuus ex Terra Ægypti: et Deum absque me nescies, et Salvator non est præter me.
Hose VulgCont 13:6  Iuxta pascua sua adimpleti sunt, et saturati sunt: et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.
Hose VulgCont 13:7  Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.
Hose VulgCont 13:8  Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora iecoris eorum: et consumam eos ibi quasi leo, bestia agri scindet eos.
Hose VulgCont 13:9  Perditio tua Israel: tantummodo in me auxilium tuum.
Hose VulgCont 13:10  Ubi est rex tuus? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis: et iudices tui, de quibus dixisti: Da mihi regem, et principes.
Hose VulgCont 13:11  Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.
Hose VulgCont 13:12  Colligata est iniquitas Ephraim, absconditum peccatum eius.
Hose VulgCont 13:13  Dolores parturientis venient ei: ipse filius non sapiens: nunc enim non stabit in contritione filiorum.
Hose VulgCont 13:14  De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos: ero mors tua o mors, morsus tuus ero inferne: consolatio abscondita est ab oculis meis.
Hose VulgCont 13:15  Quia ipse inter fratres dividet: adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem: et siccabit venas eius, et desolabit fontem eius, et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.