I CHRONICLES
Chapter 13
I Ch | VulgCont | 13:1 | Iniit autem consilium David cum tribunis, et centurionibus, et universis principibus, | |
I Ch | VulgCont | 13:2 | et ait ad omnem cœtum Israel: Si placet vobis: et a Domino Deo nostro egreditur sermo, quem loquor: mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israel, et ad Sacerdotes, et Levitas, qui habitant in suburbanis urbium, ut congregentur ad nos, | |
I Ch | VulgCont | 13:5 | Congregavit ergo David cunctum Israel a Sihor Ægypti, usque dum ingrediaris Emath, ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim. | |
I Ch | VulgCont | 13:6 | Et ascendit David, et omnis vir Israel ad collem Cariathiarim, qui est in Iuda, ut afferret inde arcam Domini Dei sedentis super cherubim, ubi invocatum est nomen eius. | |
I Ch | VulgCont | 13:7 | Imposueruntque arcam Dei super plaustrum novum, de domo Abinadab: Oza autem, et frater eius minabant plaustrum. | |
I Ch | VulgCont | 13:8 | Porro David, et universus Israel ludebant coram Deo omni virtute in canticis, et in citharis, et psalteriis, et tympanis, et cymbalis, et tubis. | |
I Ch | VulgCont | 13:9 | Cum autem pervenisset ad Aream Chidon, tetendit Oza manum suam, ut sustentaret arcam: bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam. | |
I Ch | VulgCont | 13:10 | Iratus est itaque Dominus contra Ozam, et percussit eum, eo quod tetigisset arcam: et mortuus est ibi coram Domino. | |
I Ch | VulgCont | 13:11 | Contristatusque est David, eo quod divisisset Dominus Ozam: vocavitque locum illum: Divisio Ozæ usque in præsentem diem. | |
I Ch | VulgCont | 13:12 | Et timuit Deum tunc temporis, dicens: Quo modo possum ad me introducere arcam Dei? | |
I Ch | VulgCont | 13:13 | Et ob hanc causam non adduxit eam ad se, hoc est, in Civitatem David, sed avertit in domum Obededom Gethæi. | |