Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I CORINTHIANS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 8
I Co VulgHetz 8:1  De iis autem, quæ idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, charitas vero ædificat.
I Co VulgHetz 8:2  Si quis autem se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire.
I Co VulgHetz 8:3  Si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo.
I Co VulgHetz 8:4  De escis autem, quæ idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus est Deus, nisi unus.
I Co VulgHetz 8:5  Nam etsi sunt qui dicantur dii sive in cælo, sive in terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi):
I Co VulgHetz 8:6  nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum: et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum.
I Co VulgHetz 8:7  Sed non in omnibus est scientia. Quidam autem cum conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant: et conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur.
I Co VulgHetz 8:8  Esca autem nos non commendat Deo. Neque enim si manducaverimus, abundabimus: neque si non manducaverimus, deficiemus.
I Co VulgHetz 8:9  Videte autem ne forte hæc licentia vestra offendiculum fiat infirmis.
I Co VulgHetz 8:10  Si enim quis viderit eum, qui habet scientiam, in idolio recumbentem: nonne conscientia eius, cum sit infirma, ædificabitur ad manducandum idolothyta?
I Co VulgHetz 8:11  Et peribit infirmus in tua scientia frater, propter quem Christus mortuus est?
I Co VulgHetz 8:12  Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis.
I Co VulgHetz 8:13  Quapropter si esca scandalizat fratrem meum: non manducabo carnem in æternum, ne fratrem meum scandalizem.