I CORINTHIANS
Chapter 11
I Co | VulgHetz | 11:2 | Laudo autem vos fratres quod per omnia mei memores estis: et sicut tradidi vobis, præcepta mea tenetis. | |
I Co | VulgHetz | 11:3 | Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est: caput autem mulieris, vir: caput vero Christi, Deus. | |
I Co | VulgHetz | 11:5 | Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum: unum enim est ac si decalvetur. | |
I Co | VulgHetz | 11:6 | Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum. | |
I Co | VulgHetz | 11:7 | Vir quidem non debet velare caput suum: quoniam imago et gloria Dei est, mulier autem gloria viri est. | |
I Co | VulgHetz | 11:14 | Nec ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi: | |
I Co | VulgHetz | 11:15 | mulier vero si comam nutriat, gloria est illi: quoniam capilli pro velamine ei dati sunt. | |
I Co | VulgHetz | 11:16 | Si quis autem videtur contentiosus esse: nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei. | |
I Co | VulgHetz | 11:18 | Primum quidem convenientibus vobis in Ecclesiam, audio scissuras esse inter vos, et ex parte credo. | |
I Co | VulgHetz | 11:21 | Unusquisque enim suam cœnam præsumit ad manducandum. Et alius quidem esurit: alius autem ebrius est. | |
I Co | VulgHetz | 11:22 | Numquid domos non habetis ad manducandum, et bibendum? aut Ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos, qui non habent? Quid dicam vobis? Laudo vos? in hoc non laudo. | |
I Co | VulgHetz | 11:23 | Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Iesus in qua nocte tradebatur, accepit panem, | |
I Co | VulgHetz | 11:24 | et gratias agens fregit, et dixit: Accipite, et manducate: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem. | |
I Co | VulgHetz | 11:25 | Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens: Hic calix novum testamentum est in meo sanguine. hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem. | |
I Co | VulgHetz | 11:26 | Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis: mortem Domini annunciabitis donec veniat. | |
I Co | VulgHetz | 11:27 | Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne: reus erit corporis, et sanguinis Domini. | |
I Co | VulgHetz | 11:29 | Qui enim manducat, et bibit indigne, iudicium sibi manducat, et bibit: non diiudicans corpus Domini. | |