I CORINTHIANS
Chapter 12
I Co | VulgHetz | 12:3 | Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Iesu. Et nemo potest dicere, Dominus Iesus, nisi in Spiritu sancto. | |
I Co | VulgHetz | 12:8 | Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiæ: alii autem sermo scientiæ secundum eundem Spiritum: | |
I Co | VulgHetz | 12:10 | alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. | |
I Co | VulgHetz | 12:11 | Hæc autem omnia operantur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. | |
I Co | VulgHetz | 12:12 | Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita et Christus. | |
I Co | VulgHetz | 12:13 | Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Iudæi, sive Gentiles, sive servi, sive liberi: et omnes in uno Spiritu potati sumus. | |
I Co | VulgHetz | 12:15 | Si dixerit pes: Quoniam non sum manus, non sum de corpore: num ideo non est de corpore? | |
I Co | VulgHetz | 12:16 | Et si dixerit auris: Quoniam non sum oculus, non sum de corpore: num ideo est de corpore? | |
I Co | VulgHetz | 12:21 | Non potest autem oculus dicere manui: Opera tua non indigeo: aut iterum caput pedibus: Non estis mihi necessarii. | |
I Co | VulgHetz | 12:22 | Sed multo magis quæ videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt: | |
I Co | VulgHetz | 12:23 | et quæ putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus: et quæ inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent. | |
I Co | VulgHetz | 12:24 | Honesta autem nostra nullius egent: sed Deus temperavit corpus, ei, cui deerat, abundationem tribuendo honorem, | |
I Co | VulgHetz | 12:26 | Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra: sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra. | |
I Co | VulgHetz | 12:28 | Et quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia primum Apostolos, secundo Prophetas, exinde Doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum. | |
I Co | VulgHetz | 12:30 | numquid omnes virtutes? numquid omnes gratiam habent curationum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur? | |