I CORINTHIANS
Chapter 14
I Co | VulgHetz | 14:2 | Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo: nemo enim audit. Spiritu autem loquitur mysteria. | |
I Co | VulgHetz | 14:3 | nam qui prophetat, hominibus loquitur ad ædificationem, et exhortationem, et consolationem. | |
I Co | VulgHetz | 14:4 | Qui loquitur lingua, semetipsum ædificat: qui autem prophetat, Ecclesiam Dei ædificat. | |
I Co | VulgHetz | 14:5 | Volo autem omnes vos loqui linguis: magis autem prophetare. Nam maior est qui prophetat, quam qui loquitur linguis: nisi forte interpretetur ut Ecclesia ædificationem accipiat. | |
I Co | VulgHetz | 14:6 | Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens: quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina? | |
I Co | VulgHetz | 14:7 | Tamen quæ sine anima sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara: nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur id, quod canitur, aut quod citharizatur? | |
I Co | VulgHetz | 14:9 | Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis: quomodo scietur id, quod dicitur? eritis enim in aera loquentes. | |
I Co | VulgHetz | 14:11 | Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei, cui loquor, barbarus: et qui loquitur, mihi barbarus: | |
I Co | VulgHetz | 14:12 | Sic et vos, quoniam æmulatores estis spirituum, ad ædificationem Ecclesiæ quærite ut abundetis. | |
I Co | VulgHetz | 14:15 | Quid ergo est? Orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente. | |
I Co | VulgHetz | 14:16 | Ceterum si benedixeris spiritu: qui supplet locum idiotæ, quomodo dicet, Amen, super tuam benedictionem? quoniam quid dicas, nescit. | |
I Co | VulgHetz | 14:19 | Sed in Ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam: quam decem millia verborum in lingua. | |
I Co | VulgHetz | 14:20 | Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote: sensibus autem perfecti estote. | |
I Co | VulgHetz | 14:21 | In lege scriptum est: Quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic: et nec sic exaudient me, dicit Dominus. | |
I Co | VulgHetz | 14:22 | Itaque linguæ in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus: prophetiæ autem non infidelibus, sed fidelibus. | |
I Co | VulgHetz | 14:23 | Si ergo conveniat universa Ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotæ, aut infideles: nonne dicent quod insanitis? | |
I Co | VulgHetz | 14:24 | Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis, vel idiota, convincitur ab omnibus, diiudicatur ab omnibus: | |
I Co | VulgHetz | 14:25 | occulta cordis eius manifesta fiunt: et ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuncians quod vere Deus in vobis sit. | |
I Co | VulgHetz | 14:26 | Quid ergo est, fratres? cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet: omnia ad ædificationem fiant. | |
I Co | VulgHetz | 14:27 | Sive lingua quis loquitur, secundum duos, aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretatur. | |
I Co | VulgHetz | 14:31 | Potestis enim omnes per singulos prophetare: ut omnes discant, et omnes exhortentur: | |
I Co | VulgHetz | 14:33 | Non enim est dissensionis Deus, sed pacis: sicut et in omnibus Ecclesiis sanctorum doceo. | |
I Co | VulgHetz | 14:34 | Mulieres in Ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit. | |
I Co | VulgHetz | 14:35 | Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in Ecclesia. | |
I Co | VulgHetz | 14:37 | Si quis videtur propheta esse, aut spiritualis, cognoscat quæ scribo vobis, quia Domini sunt mandata. | |